라틴어 문장 검색

Memento novissimorum et desine inimicari,
종말을 생각하고 적개심을 버려라. 파멸과 죽음을 생각하고 계명에 충실하여라. (불가타 성경, 집회서, 28장6)
Terra, jampridem hiemis latrocinio suis ornamentis denudata, [0440D] a veris prodigalitate, spirantem florum tunicam usurpavit, ne vestibus pannosis ingloria, adolescentulae aspectui indecenter compareret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:24)
Medea vero proprio filio novercata, ut inglorium Veneris opus quaereret, gloriosum Veneris destruxit opusculum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:41)
Haec pestis non solum plebeae vulgaritatis inimicatur hominibus, verum [0462D] etiam praelatorum superciliosas sibi facit inclinare cervices, quibus Bacchi gratiae non sufficiunt, quas in eum gratia naturae diffudit, verum etiam arundineam usurpantes attractionem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:7)
Sic jubar humani sensus male palliat umbra Carnis, fitque nummis ingloria gloria mentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:24)
prudentiae gloriam degloriet livor inglorius?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:28)
Quare, in neutram alicujus injuria debacchatur, quae non [0478D] grassetur in alteram, neutri alicujus illecebra novercatur, quae non inimicetur et alteri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:9)
Ex opposito, veritati falsitas inimicans stabat attentior, cujus facies turpitudinis nubilata fuligine, nulla in se naturae munera fatebatur, sed senectus faciem rugarum vallibus submittens, eam universaliter implicans collegerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:6)
Ecce civitas haec, et universae nationes in circuitu, Jerusalem urbi inimicantur, et insidiantur saluti nostrae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 8:6)
quae non in aliis manifestius occurrunt, quam in illis tribus quae antiquis incognitae, et quarum primordia, licet recentia, obscura et ingloria sunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 325:2)
Itaque omnis flamma pyramidalis est basi circa fomitem largior, vertice autem (inimicante aere, nec suppeditante fomite) acutior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:6)
Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat peruenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum proxima parte terrarum uideatur inglorius.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:9)
Et Robertus Dux gloriosus reversus de Sicilia fugavit Petronium comitem circa Barim, et iterum comprehendit eam, et inimicatus est Petronius Comes cum Rogerio.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1073 27:2)
Idem Robertus Dux ivit in Campaniam, et cepit multas civitates cum civitate Salerni, et inimicatus est cum Papa Gregorio.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1074 28:1)
fractos inglorius armos supposuit, servile gemens;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:242)

SEARCH

MENU NAVIGATION