라틴어 문장 검색

ceterum qui sese sciat orationem prompturum neque inutilem neque iniucundam, eius merito os, ut bono potui poculum, praelauitur.
(아풀레이우스, 변명 8:6)
Sed quod sit oblatum, quod conceptum, et pleraque alia ad eam rem ex egregiis veterum moribus accepta neque inutilia cognitu neque iniucunda qui legere volet, inveniet Sabini librum cui titulus est De Furtis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 13:2)
Alii vero elegantiae quidem in verbis parum esse non infitias eunt, sed et rerum quas dicat scientiam doctrinamque ei non deesse dicunt et in vitiis morum obiurgandis severitatem gravitatemque non invenustam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 2:2)
(quam das finem, iniucundum nescio quo pacto et laxiorem vocis sonum feceris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 13:6)
Atque inibi in isdem laudibus non hercle hac sententiola invenuste lusit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XII 4:2)
Nam Laevius inplicata et Hortensius invenusta et Cinna inlepida et Memmius dura ac deinceps omnes rudia fecerunt atque absona.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 8:4)
In qua parte non injucundum foret experimentum, quod noviter audivimus esse tentatum, de insitione arborum sylvestrium (quae hucusque in arboribus hortensibus fieri consuevit), unde folia et glandes majorem in modum amplificantur, et arbores fiunt magis umbrosae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:11)
Praeterea, si verum loquamur, etiam in animo, aeque ac in corpore, deformis et invenusta est nuditas, neque parvam addit reverentiam consiliis et factis hominum si minus pateant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 4:8)
cuius satietatem si superfluis urguere uelis, aut iniucundum quod infuderis fiet aut noxium.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:12)
Eadem hominibus non inutilis neque iniucunda est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 35:4)
Sed ut densum arbustum commendabile fructu et decore est, sic ubi vetustate rarescit, pariter inutile et invenustum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 37:1)
et ut erat comis bonis, ita adversus malos iniucundus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 4:4)
Varus me meus ad suos amores visum duxerat e foro otiosum, scortillum, ut mihi tunc repente visum est, non sane inlepidum neque invenustum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 101)
quamvis sordida res et invenusta est non credis mihi?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 125)
nunc, o caeruleo creata ponto, quae sanctum Idalium Uriosque apertos, quaeque Ancona Cnidumque harundinosam colis, quaeque Amathunta, quaeque Golgos, quaeque Durrachium Hadriae tabernam, acceptum face redditumque votum, si non inlepidum neque invenustum est.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 364)

SEARCH

MENU NAVIGATION