라틴어 문장 검색

neque homines inimico animo, data facultate per provinciam itineris faciundi, temperaturos ab iniuria et maleficio existimabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 7장4)
Itaque rem suscipit et a Sequanis impetrat ut per fines suos Helvetios ire patiantur, obsidesque uti inter sese dent perficit: Sequani, ne itinere Helvetios prohibeant, Helvetii, ut sine maleficio et iniuria transeant.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 9장4)
Quos Caesar, ut in miseros ac supplices usus misericordia videretur, diligentissime conservavit suisque finibus atque oppidis uti iussit et finitimis imperavit ut ab iniuria et maleficio se suosque prohiberent.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 28장3)
Sicut enim "multis minatur, qui uni facit injuriam, " ita multos a maleficio faciendo removet, multaquemaleficia prohibet, qui vindictam in malefactores potenter exercet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 227:19)
Quo mortuo, timentes fratres eius et mutuo colloquentes: " Ne forte memor sit iniuriae, quam passus est, et reddat nobis omne malum, quod fecimus ",
요셉의 형들은 아버지가 돌아가신 것을 보고, “요셉이 우리에게 적개심을 품고, 우리가 그에게 저지른 모든 악을 되갚을지도 모르지.” 하면서, (불가타 성경, 창세기, 50장15)
Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei, qui faciebat iniuriam: " Quare percutis proximum tuum? ".
그가 이튿날 다시 나가서 보니, 히브리 사람 둘이 싸우고 있었다. 그래서 그는 잘못한 사람에게 “당신은 왜 동족을 때리시오?” 하고 말하였다. (불가타 성경, 탈출기, 2장13)
Nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera, quae in illis erant et in omni terra Aegypti.
요술사들과 모든 이집트인에게 종기가 생겨, 요술사들도 종기 때문에 모세 앞에 서 있을 수가 없었다. (불가타 성경, 탈출기, 9장11)
dixit ad eum: " Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die, qua egressus es, domine mi rex, de Ierusalem; neque ponas, rex, in corde tuo.
그는 임금에게 이렇게 말하였다. “임금님, 저의 죄를 마음에 두지 마십시오. 저의 주군이신 임금님께서 예루살렘을 떠나시던 날 이 종이 저지른 죄를 기억하지 마시고, 마음에 품지 마십시오. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 19장20)
Maleficium effusum est in eo et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat ”.
“불운한 일이 그를 덮쳐 드러누운 저자가 다시는 일어나지 못하게 되어 버려라.” 합니다. (불가타 성경, 시편, 41장9)
Amputat sibi pedes et iniuriam bibit, qui mittit verba per manum stulti.
우둔한 자 편에 소식을 전하는 자는 제 다리를 잘라 내거나 폭력을 삼키는 자와 같다. (불가타 성경, 잠언, 26장6)
Libera eum, qui iniuriam patitur, de manu opprimentis eum et non acide feras in anima tua in iudicando.
억눌린 이를 억누르는 자의 손에서 구출하고 네가 심판을 내릴 때에는 심약해지지 마라. (불가타 성경, 집회서, 4장9)
Pro omni iniuria proximi ne rependas et nihil agas in operibus superbiae.
이웃의 잘못에 일일이 화내지 말고 거만한 행동은 조금도 하지 마라. (불가타 성경, 집회서, 10장6)
Venient tibi duo haec subito in die una, orbitas et viduitas; repente venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum, propter abundantiam incantationum tuarum.
그러나 이 두 가지가 한날에 갑자기 너에게 들이닥치리라. 너의 그 많은 마술에도, 너의 그 강력한 주술에도 자녀들을 잃고 과부 신세가 되는 일이 여지없이 너에게 들이닥치리라. (불가타 성경, 이사야서, 47장9)
Sta cum incantationibus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adulescentia tua: forte poteris iuvari, forte terrebis.
그러니 네가 젊어서부터 애써 익혀 온 너의 그 주술들과 그 많은 마술들을 가지고 나서 보아라. 어쩌면 네가 도움을 얻을 수 있을지도 모르고 어쩌면 네가 위협하여 쫓아낼 수 있을지도 모르지. (불가타 성경, 이사야서, 47장12)
ab iniuria averterit manum suam, usuram et fenus non acceperit, iudicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit, hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.
불의에서 손을 떼고 변리도 이자도 받지 않으면서, 나의 법규들을 지키고 나의 규정을 따르면, 그는 자기 아버지의 죄 때문에 죽지 않고, 반드시 살 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 18장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION