라틴어 문장 검색

Accesserat dehinc lectio ad eum locum, in quo maritus senex super uxore divite atque deformi querebatur, quod ancillam suam, non inscito puellam ministerio et facie haut inliberali, coactus erat venundare, suspectam uxori quasi paelicem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 10:1)
" Alteris denuo literis, eadem de re, ad Washingtonium missis, colloquium perlongum eum inter et Patersonium, praefecti apud exercitum Anglicum tunc temporis vice fungentem, habitum, in quo Patersonius, " curatores de pace transigenda auctoritate magna donatos esse dixit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.24)
Nunc eadem replicare perlongum est et, si cui placet, de illo potest haurire fonticulo.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 16:2)
nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui novum vicinum non vult 'fodere au/t arare aut a/liquid ferre de/nique' - non enim illum ab industria, sed ab inliberali labore deterret - , sic isti curiosi, quos offendit noster minime nobis iniucundus labor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 4:5)
est enim, etiam si minus necessarium ad bene dicendum, tamen ad cognoscendum non inliberale;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 146:4)
eas diligentissime Philogenes, libertus tuus, curavit perlonga et non satis tuta via perferendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 20 15:3)
quamquam nihil ab eo arbitror neque indiligenter neque inliberaliter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 3 4:3)
nunc vero, si audierit te aedificationem deposuisse neque tamen me a te impetrasse non te in me inliberalem sed me in se neglegentem putabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 1 6:5)
Quod cum longe a dis remotum sit, sequitur, ut inliberales sint ;
(세네카, 행복론, Liber IV 13:2)
Oblivisceris quod rogans eque contrario, si quid iniungas, ex asse meministi, repetere perlongum est de cito reditu quae tu tuique promiseritis mihi meisque, quorum omnium non sunt vel minima completa.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 1:1)
appium ex conscientia sua credo animum habuisse - haud immerito iratum si nihil scripserat, inliberali et ingrato animo, si eguerat ope, dissimulantem, - vix enim salute mutua reddita cum obviam egressus esset, satin salvae inquit, L. Volumni?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 235:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION