라틴어 문장 검색

iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios, dicente Domino: "Innocentem et iustum non interficies".
주님께서 ‘죄 없는 이와 의로운 이를 죽여서는 안 된다.’고 말씀하셨는데도, 당신은 죄 없는 이들에게 유죄 판결을 내리고 죄 있는 자들을 놓아 주어 불의한 재판을 하였소. (불가타 성경, 다니엘서, 13장53)
Haec eo enarrante, veteris fortunae et illius beati Lucii praesentisque aerumnae et infelicis asini facta comparatione medullitus ingemebam, subiitque me non de nihilo veteris priscaeque doctrinae viros finxisse ac pronuntiasse caecam et prorsus exoculatam esse Fortunam, quae semper suas opes ad malos et indignos conferat, nec unquam iudicio quemquam mortalium eligat, immo vero cum iis potissimum dei versetur, quos procul si videret, fugere deberet, quodque cunctis est extremius, varias opiniones, immo contrarias nobis attribuat, ut et malus boni viri fama glorietur et innocentissimus contra noxio rumore plectatur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 2:1)
Accipe breviter quae commissa sint, et noxios ab innocentibus ipse discerne.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 8:1)
nam in pace causas et merita spectari, ubi bellum ingruat innocentis ac noxios iuxta cadere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 48장3)
at contra nihil non per comites atque libertos pretio addici aut donari gratia passus est, uectigalia immunitates, poenas innocentium impunitates noxiorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 15장 2:1)
Hoc interposui, ne quis existimet in ea me opinione versari, qua malim per noxios quam per innocentes rura colere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 5:2)
"Adulterium certe sine duobus committi non potest et esse credibilius reor noxiam ream negare de scelere, quam innocentem iuvenem confiteri."
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 6:11)
ut ex innocentis soli quadam damnatione ostenderet quanta essent futura supplicia noxiorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:18)
quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum ".
사실 저는 히브리인들의 땅에서 붙들려 왔습니다. 그리고 여기서도 저는 이런 구덩이에 들어올 일은 아무것도 한 적이 없습니다.” (불가타 성경, 창세기, 40장15)
Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens erit.
소가 남자나 여자를 뿔로 받아서 그가 죽었을 경우, 그 소는 돌에 맞아 죽어야 한다. 그 고기를 먹어서는 안 된다. 이 경우 소 임자는 벌을 받지 않는다. (불가타 성경, 탈출기, 21장28)
propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti, Domine, et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel". Et auferetur ab eis reatus sanguinis.
주님, 당신께서 구해 내신 당신 백성 이스라엘의 죄를 벗겨 주시고, 당신 백성 이스라엘 가운데에서 무죄한 피를 흘리지 않게 해 주십시오.’ 그러면 그들은 그 피에 대한 책임을 벗게 된다. (불가타 성경, 신명기, 21장8)
Tu autem removebis innocentem cruorem, cum feceris, quod rectum est in oculis Domini.
이렇게 너희는 주님의 눈에 드는 옳은 일을 하여, 너희 가운데에서 무죄한 이가 흘린 피에 대한 책임을 치워 버려야 한다.” (불가타 성경, 신명기, 21장9)
"Maledictus, qui accipit munera, ut percutiat sanguinem innocentem". Et dicet omnis populus: "Amen".
‘무죄한 사람을 살해하는 대가로 뇌물을 받는 자는 저주를 받는다.’ 하면, 온 백성은 ‘아멘.’ 하고 말해야 한다. (불가타 성경, 신명기, 27장25)
Cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea, quae se comprobent innocentem; sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum.
살인자는 그 성읍들 가운데 한 곳으로 피신할 수 있다. 그러나 먼저 성문 어귀에 서서, 그 성읍의 원로들에게 자기의 사정을 설명해야 한다. 그러면 원로들은 그를 성읍 안으로 받아들인 다음, 자리를 마련해 주어 자기들과 함께 살도록 해야 한다. (불가타 성경, 여호수아기, 20장4)
Et dixit David ad Abisai: " Ne interficias eum; quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit? ".
그러나 다윗이 아비사이를 타일렀다. “그분을 해쳐서는 안 된다. 누가 감히 주님의 기름부음받은이에게 손을 대고도 벌받지 않을 수 있겠느냐?” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 26장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION