라틴어 문장 검색

Et in uno lecto iussit ad capitem regium insigne poni, et quis de ipsis in eodem lecto elegisset dormire, in hoc se debere cognoscere cui regnum postea traderet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 13장 1:3)
Et ita contigit, ut in illo lecto ubi regium insigne positum erat nullus eorum dormiret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 13장 1:5)
Cum propius Pontum finisque Gallograeciae accessisset, Deiotarus, tetrarches Gallograeciae tum quidem paene totius, quod ei neque legibus neque moribus concessum esse ceteri tetrarchae contendebant, sine dubio autem rex Armeniae minoris ab senatu appellatus, depositis regiis insignibus neque tantum privato vestitu sed etiam reorum habitu supplex ad Caesarem venit oratum ut sibi ignosceret, quod in ea parte positus terrarum quae nulla praesidia Caesaris habuisset exercitibus imperiisque [coactus] in Cn.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 67:1)
igitur Germanicus in urbe Artaxata adprobantibus nobilibus, circumfusa multitudine, insigne regium capiti eius imposuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 56장5)
sed ubi diem ex die prolatabant, multis coram et adprobantibus Surena patrio more Tiridaten insigni regio evinxit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 42장12)
donisque eius evictus ultro regium insigne sumere cohortatur sumentique adest auctor et satelles.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 49장3)
et minorem Armeniam Aristobulo, regionem Sophenen Sohaemo cum insignibus regiis mandat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 7장3)
tum placuit Tiridaten ponere apud effigiem Caesaris insigne regium nec nisi manu Neronis resumere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장4)
ac saepe regnis relictis non Romae modo sed et prouincias peragranti cotidiana officia togati ac sine regio insigni more clientium praestiterunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 60장 1:2)
ac de infante Scribonius mathematicus praeclara spopondit, etiam regnaturum quandoque, sed sine regio insigni, ignota scilicet tunc adhuc Caesarum potestate.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 2:2)
quippe regio insigni et armis fulgentibus conspicuus unus praecipue telis petebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 14:2)
"Magnum onus sustines capite, regium insigne:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 12:10)
Omphis permittente Alexandro et regium insigne sumpsit et more gentis suae nomen, quod patris fuerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 17:1)
Atqui plerique sic iram quasi insigne regium exercuerunt, sicut Dareus, qui primus post ablatum Mago imperium Persas et magnam partem orientis obtinuit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 102:1)
nam cum ita priores decemviri servassent ut unus fasces haberet et hoc insigne regium in orbem, suam cuiusque vicem, per omnes iret, subito omnes cum duodenis fascibus prodiere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 382:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION