라틴어 문장 검색

"Quid, oro, me post Lethaea pocula iam Stygiis paludibus innatantem ad momentariae vitae reducitis officia?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:68)
"Tunc sic iterum momentarius maritus suam Psychen admonet:"
(아풀레이우스, 변신, 5권98)
Mihi denique id ipsum commentum, quod momentariam salutem repperisse videbatur, periculum grande, immo praesens exitium conflavit aliud.
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:7)
Sed uxor, quae iampridem nomen uxoris cum fide perdiderat, medicum convenit quendam notae perfidiae, qui iam multarum palmarum spectatus proeliis magna dexterae suae tropaea numerabat, eique protinus quinquaginta promittit sestertia, ut ille quidem momentarium venenum venderet, ipsa autem emeret mortem mariti sui.
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:3)
Quae, malum, igitur ratio est, nobilitatem istam nati modo hominis corpusque et animum, bene ingeniatis primordiis inchoatum, insitivo degenerique alimento lactis alieni corrumpere?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 18:1)
Age enim, si iam caduca et momentaria fortunae dona non essent, quid in eis est quod aut uestrum umquam fieri queat aut non perspectum consideratumque uilescat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:2)
Sed hoc loco primum videtur insitiva quadam disciplina doctior facta esse civitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 53:1)
Ille autem affirmat coniugem esse adulteram Et insitivos significari liberos, Sed expiari posse maiore hostia.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et rusticus.5)
"vel cum decorum mitibus pomis caput Autumnus agris extulit, ut gaudet insitiva decerpens pira certantem et uvam purpurae, qua muneretur te, Priape, et te, pater Silvane, tutor finium."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 23)
Adiecit et periculosam sibi futuram adoptionem in domo suos dominos desiderante, et tota familia expellere insitiuum heredem cupiente:
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 21:18)
Indignus ille, fateor, est thalamis tuis, Nero insitivus, Domitio genitus patre, sed cede fatis atque fortunae tuae, alumna, quaeso neve violentam move iram mariti, forsitan vindex deus existet aliquis, Iactus et veniet dies.
(세네카, 옥타비아 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION