라틴어 문장 검색

Atque etiam, inquit, insuper profitetur Rodienses, qui accusabantur quod adversus populum Romanum regi magis cupierint faverintque, id eos cupisse atque favisse utilitatis suae gratia, ne Romani Perse quoque rege victo ad superbiam ferociamque et inmodicum modum insolescerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 16:2)
et Maroboduus quidem Ravennae habitus, si quando insolescerent Suebi quasi rediturus in regnum ostentabatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장8)
quo intemperanter accepto caedit victimas, adit templa, neque ipse gaudium moderans et magis insolescente Plancina, quae luctum amissae sororis tum primum laeto cultu mutavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 75장3)
rebus secundis etiam egregios duces insolescere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 7장3)
Nec hoc dico, quod in iuvenibus et adhuc solidioris aetatis,~ his dumtaxat, qui labore et ardentissimo studio, vitae quoque sanctimonia et orationis ad Deum frequentia scientiam secuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit, sed quod adulescentia multa corporis bella sustineat et inter incentiva vitiorum et carnis titillationes quasi ignis in lignis viridioribus suffocetur_.et suum non possit explicare fulgorem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:12)
ab aliis enim nota calcari, ab aliis ignota appeti, illos vitare paenitendo suavitatis insidias, quas fugerunt, hos carnis inlecebris et dulci titillatione corporis blandientis, dum mella putant venena noxia reperire;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:10)
At has levioris ducis voluptates, quibus quasi titillatio (Epicuri enim hoc verbum est) adhibetur sensibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 113:1)
At non est voluptatum tanta quasi titillatio in senibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 61:1)
"hi sunt alumni luminis, quos corpus artat debile, ne per salutem viscerum mens insolescat turgida."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.70)
eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장13)
Ad hanc vitam facit titillatio corporis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION