라틴어 문장 검색

in terram īnspuit et domum abit.
그는 땅을 향해 침을 뱉고 집으로 돌아간다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Quīntus mīlitēs spectat39)
In manus, inquit, infidelium postea veniet, Dabunt Deo alapas manibus incestis, Et impurato ore inspuent venenatos sputos, Dabit vero ad verbera sanctum dorsum, Suppliciter, et colaphos accipiet, ne quis agnoscat, Quod Verbum vel unde venit, ut inferis loquatur Et spinea corona coronetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 62:4)
Apertum et evidentem ita demum sustinet luna defectum, cum pleno lumine rotundata, solique contraria, ab eius orbe centum octoginta partibus (id est signo septimo) disparatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 7:2)
idem gerebat et aureum vasculum in modum papillae rotundatum de quo lacte libabat:
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:7)
Ac primo quidem squalens pilus defluit, ac dehinc cutis crassa tenuatur, venter obesus residet, pedum plantae per ungulas in digitos exeunt, manus non iam pedes sunt sed in erecta porriguntur officia, cervix procera cohibetur, os et caput rotundatur, aures enormes repetunt pristinam parvitatem, dentes saxei redeunt ad humanam minutiem, et, quae me potissimum cruciabat ante, cauda nusquam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:5)
restituturum oculos, si inspuisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 7장 2:4)
mille talenta rotundentur, totidem altera, porro ettertia succedant et quae pars quadret aceruum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0620)
infando saturatas carmine frandes, Et, quibus os dirum nascentibus inspuit, herbas Addidit, et quidquid mundo dedit ipsa veneni:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:27)
quod cum illa fecisset, Apollo os eius inspuit, et quia eripere deo semel tributum munus non conveniebat, effecit, ut illa quidem vera vaticinaretur, sed fides non haberetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2477)
si quid perperam feci, in faciem meam inspue.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:5)
mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et tertia succedant et quae pars quadret acervum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 616)
inventus est tamen, qui in faciem eius inspueret.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 97:2)
Numquid maiorem quam Diogeni philosopho Stoico, cui de ira cum maxime disserenti adulescens protervus inspuit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 218:2)
Qui, cum agenti causam in frontem mediam quantum poterat attracta pingui saliva inspuisset Lentulus ille patrum nostrorum memoria factiosus et impotens, abstersit faciem et :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 219:1)
ab ortu lacum porticus intuetur, magis rotundatis fulta coluriis 1 quam columnis invidiosa monobilibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION