라틴어 문장 검색

An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret, me praesente? Hicine ingredietur domum meam? ".
나에게 미친 놈들이 모자라서, 저런 자까지 데려다가 내 앞에서 미친 짓을 하게 하느냐? 그래 이런 자까지 내 집에 들어 와야 하겠느냐?” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 21장16)
cīvēs furunt.
시민들은 분노하고 있다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus Rōmā discēdere parat4)
penthesilea furens furentem ideo dixit, quia sororem suam in venatione confixit simulans se cervam ferire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4911)
Furebat impius miles lustrata urbe, ardendo ad flagitium, quo posset placere tyranno, qui solo crudelitatis studio iusserat perire innoxios.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:15)
Nam quum cerneret amor homines universos ex ipso instinctu cupidinis naturaliter in cuiuslibet alterius sexus personae libidinem provocari, turpe nimis putavit exemplum sua statim ex adverso tentoria ponere, ut eam cuius quaeritur amor statim compellat amare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:23)
Quibus ego sic respondeo, quia meum genus in mea non potuit persona propriis finibus contineri, instinctu quidem istud cooperante naturae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 4:4)
Nam, nisi virgo amoris instinctu suam studeat attollere famam, nec maritum merebitur habere laudabilem nec aliquid grande pleno poterit effectu percipere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 22:3)
Nam et si primo praesente amoris instinctu mulier alterius amatoris postularet amplexus, quamvis talis amor alteri exsistat iniuriosus, mulieris tamen qualis qualis poterit excusatio esse, quod amoris hoc fecerit incitatione compulsa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 45:11)
Naturali tamen instinctu aspecto libidinis masculi iuniores aetate avidius solent mulieris adultae libidini commisceri quam iuvenculae, quae sit coaetanea sibi;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 27:5)
Sparsa furit circum, et plumbi densissimus imber, Sulphuream noctem, tetrasque bitumine nubes Ingreditur, crebroque rubentem fulgure fumum.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 4:1)
Te tamen e mediis, ductor fortissime turmis Exere, tu vitam (si quid mea carmina possunt) Accipies, populique encomia sera futuri, Quem varias edoctum artes, studiisque Minervae Omnibus ornatum Marti Rhedycina furenti Credidit invita, et tanto se jactat alumno.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 7:2)
Nec minor in terris motus, dum bella facessit, Impiger, instituitque agmen, firmatque phalangas, Et furit arreptis animosus homuncio telis:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 8:1)
Rex furebat in servum, et quasi in aemulum regni totam patriam excitabat;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:8)
Non ibi bacchantis Boree furit ira, nec illic Fulminat aura Nothi, nec spicula grandinis instant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:8)
Atride furit in furiis eiusque furorem Iudicat esse suum Pilades patiturque Megeram, Ne paciatur idem Pilades suus alter et idem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION