라틴어 문장 검색

Claudit eam uestis que, picturata colore Multiplici, gaudet uarios inducta colores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:8)
Et quamuis eius uestis respersa minutim Pulueris imbre foret, non denigratur honestas Materie formeque decor, sed gramate multo Picturata nitet multoque superbit honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:6)
Illic pica, dubio picturata colore, curam logices perennabat insomnem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:102)
Tunica vero polymita opere picturata plumario, infra se corpus claudebat virgineum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:140)
Picturatas tamen imagines vetustatis fuligo fere coegerat aspirare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:3)
Has terra atque aggere integebat, ne aditus atque incursus ad defendendum impediretur.
(카이사르, 내란기, 1권 25:10)
reliquum corpus navium viminibus contextum coriis integebatur.
(카이사르, 내란기, 1권 54:3)
Itaque pedalibus lignis coniunctis inter se porticus integebantur, atque hac agger inter manus proferebatur.
(카이사르, 내란기, 2권 2:3)
Ubi aut spatium inter muros aut imbecillitas materiae postulare videretur, pilae interponuntur, traversaria tigna iniciuntur, quae firmamento esse possint, et quicquid est contignatum cratibus consternitur, crates luto integuntur.
(카이사르, 내란기, 2권 15:3)
Totum autem murum ex omni parte turribus contabulaverant atque has coriis intexerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 22장3)
simul confirmandi et stabiliendi causa singuli ab infimo solo pedes terra exculcabantur, reliqua pars scrobis ad occultandas insidias viminibus ac virgultis integebatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장7)
Itaque productis copiis ante oppidum considunt et proximam fossam cratibus integunt atque aggere explent seque ad eruptionem atque omnes casus comparant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 79장4)
Caesar erumpentes eo maxime tempore acerrimas tempestates cum subire milites nollet, in oppido Carnutum Cenabo castra ponit atque in tecta partim Gallorum, partim quae coniectis celeriter stramentis tentoriorum integendorum gratia erant inaedificata, milites compegit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 6장2)
stamine gemmato picturatisque columnis aedificetur apex, qualem non Lydia dives erexit Pelopi nec quem struxere Lyaeo Indorum spoliis et opaco palmite Bacchae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:140)
stat corpore toto silva minax, iaculisque rigens in proelia crescit picturata seges;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice8)

SEARCH

MENU NAVIGATION