라틴어 문장 검색

Sic et visionem potentiam quamdam, sicut e contra caecitatem impotentiam nominamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 46:4)
Sicut ergo in supra positis, id est aegrotativo et molli illa posse quae ad incommodum vel debilitatem rei attinent, impotentiae est potius quam potentiae, ita et eadem non posse e contrario potentiae est ascribendum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:6)
Denique, si more hominum dicamus eum aliud posse uno tempore quod alio non possit, propter hoc videlicet solum quod ei convenit uno tempore id facere quod non convenit alio, nulla ejus in hoc impotentia vel potentiae diminutio est intelligenda, cum ad potentiam cujuslibet minime pertineat quod ei nullatenus convenit, ut inde commendari possit imo e contrario, ejus derogaret dignitati.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:12)
Praeterea, si aliquo fortuito eventu contingat ut alter amantium ad Veneris impotentiam deducatur, amor inter eos postea durare non potest, sed illos penitus derelinquit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:10)
impotentiam sexus supplendo feminae, modesto directionis ordine, currus aurigabat incessum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:7)
Hae sunt nutrices discordiae, sorores insaniae, intemperantiae matres, immunditiae venatrices.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:14)
Post has a comitatu Petri nobis tam innumerabiles, sed injuste illatas injurias, subsequens exercitus Godescalci, et nunc recenter attritus, quem in fugam conversum obviam habuistis, castellum ac munitionem regni nostri Meseburg obsederunt, in superbia et impotentia virtutis suae ad nos intrare volentes, [0412A] ut nos punirent et exterminarent, de quibus Deo auxiliante vix defensi sumus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 6:4)
Sin eciam libidinum intemperantia accesserit duplex malum est, quodet ipsa senectus dedecus concipit, et adolescentium facit impudentioremintemperantia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 86:13)
(3) Ad tertium dicendum, quod licet fortiora sint superioria quam inferioria, tamen ex impotentia inferiorum contingit, quod non omnia possunt assequi superiorum effectus, et quoad hoc ex parte ipsorum solvitur vinculum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 12:1)
Si ergo lutum est corpus, oblinit nos utique, non diluit, et coinquinat animam inquinamento intemperantiae.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:4)
Harum generationum quaedam femineae sunt, malitia, petulantia, luxuries, intemperantia, impudicitia, aliaque hujusmodi vitia, quibus animi nostri quaedam enervatur virilitas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:10)
Exoriri ex intemperantia diluvium, quodve adhibendum ei remedium sit, ostenditur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 1:3)
Intemperantia enim accendit libidinem, cruditatem generat, corruptelam creat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:3)
et ideo propter intemperantiam eorum supervenisse diluvium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 3:12)
Eminuit autem inter humilia, supergressa iam impotentia mediocrium delictorum, nefanda Clematii cuiusdam Alexandrini nobilis mors repentina;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION