라틴어 문장 검색

Et consurgens intempesta nocte, silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et collocavit in sinu suo; suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo.
그러자 이 여자는 그 밤중에 일어나, 당신 여종이 잠자는 사이에 곁에 있던 제 아들을 데려다 자기 품에 뉘어 놓고, 죽은 자기 아들을 제 품에 뉘어 놓았습니다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 3장20)
[0474A] unde alii jumentis, alii mulis et asinis, prout necessitas exhibebat, insidentes, intempestae noctis silentio iter moverunt, per pontem navium transeuntes, Turcis his ignorantibus, qui in praesidio Antiochiae fuerunt ad defensionem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 122:3)
Iter ergo nudus et famelicusarripuit atque Baldach intempestae noctis silentio pervenit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:23)
"At vero coetus illius auctorem nocte intempesta cum tota domo, id est parietibus et ipso solo et omni fundamento, ut erat, clausa ad centesimum lapidem in aliam civitatem summo vertice montis exasperati sitam, et ob id ad aquas sterilem, transtulit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:30)
"Sic desolatus ad cadaveris solacium perfrictis oculis et obarmatis ad vigilias animum meum per-mulcebam cantationibus, cum ecce crepusculum et nox provecta et nox altior et dein concubia altiora et iam nox intempesta, mihique oppido formido cumulatior quidem, cum repente introrepens mustela contra me constitit obtutumque acerrimum in me destituit, ut tantillula animalis prae nimia sui fiducia mihi turbarit animum:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:35)
"extra terminum mentis suae posita prorsus omnium mariti monitionum suarumque promissionum memoriam effudit et in profundum calamitatis sese praecipitavit, tremensque et exsangui colore lurida tertiata verba semihianti voce substrepens sic ad illas ait:"
(아풀레이우스, 변신, 5권149)
"Quorsum istam festinanti vestigio lucubratis viam nec noctis intempestae Manes Larvasque formidatis?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:2)
Mox intempesta mediatrix nocte regressa, Callida sopitum delusit et ipsa maritum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:25)
Itaque subito imbre grandineque consecuta gravatis pondere tentoriis aquarumque vi subrutis deiectisque, nocte intempesta ignibus exstinctis, rebus quae ad victum pertinent omnibus corruptis per castra passim vagabantur scutisque capita contegebant.
(카이사르, 아프리카 전기 47:8)
Quo tempore cum arati fuerint, viginti diebus interpositis circa solstitium, quod est nonum vel octavum Kalendas Iulias, iteratos esse oportebit ac deinde circa Septembris Kalendas tertiatos;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 4:1)
nam commode proseinditur duabus, una iteratur, tertiatur dodrante, in liram satum redigitur quadrante operae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 8:4)
Deinde ab Aprile medio usque in solstitium iterandi, tertiandique Septembri circa aequinoctium;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 9:2)
postea circa Martium mensem tertiato et occato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 26:4)
nam proscinditur is agri modus, quamvis durissimi, quinquaginta operis, iteratur quinque et viginti, tertiatur et conseritur quadraginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 8:3)
an et illic nocte intempesta rapientur arma?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION