라틴어 문장 검색

Quod profecto facile intelleget, si quis adhibeat ad meditationem suam intentionem et habeat veteris orationis usum atque notitiam celebriorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, III 5:1)
Vixdum finierat Maternus, concitatus et velut instinctus, cum Vipstanus Messalla cubiculum eius ingressus est, suspicatusque ex ipsa intentione singulorum altiorem inter eos esse sermonem, 'num parum tempestivus' inquit 'interveni secretum consilium et causae alicuius meditationem tractantibus?'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 14장 1:1)
Tu autem pietatem dissolvis et detrahis meditationi coram Deo.
자네야말로 경외심을 깨뜨리고 하느님 앞에서 묵상을 방해하는구려. (불가타 성경, 욥기, 15장4)
Sint ut complaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine, adiutor meus et redemptor meus.
주님, 저의 반석, 저의 구원자시여 당신 앞에 드리는 제 입의 말씀과 제 마음의 생각이 당신 마음에 들게 하소서. (불가타 성경, 시편, 19장15)
Concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exarsit ignis.
내 마음이 속에서 달아오르며 탄식으로 울화가 치밀어 내 혀로 말하였네. (불가타 성경, 시편, 39장4)
Os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam.
내 입이 지혜를 말하리니 내 마음의 생각은 슬기롭다. (불가타 성경, 시편, 49장4)
intende mihi et exaudi me Excussus sum in meditatione mea et conturbatus sum
제게 주의를 기울이시어 응답해 주소서. 제가 절망 속에 헤매며 신음하니 (불가타 성경, 시편, 55장3)
Exaudi, Deus, vocem meam in meditatione mea a timore inimici custodi animam meam.
하느님, 비탄 속에서 부르짖는 제 소리를 들으소서. 원수에 대한 두려움에서 제 생명을 지켜 주소서. (불가타 성경, 시편, 64장2)
MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine tota die meditatio mea est.
제가 당신의 가르침을 얼마나 사랑합니까! 온종일 그것을 묵상합니다. (불가타 성경, 시편, 119장97)
Super omnes docentes me prudens factus sum quia testimonia tua meditatio mea est.
제가 어떤 스승보다도 지혜로우니 당신 법을 묵상하기 때문입니다. (불가타 성경, 시편, 119장99)
His amplius, fili mi, ne requiras: faciendi plures libros nullus est finis, frequensque meditatio carnis afflictio est.
내 아들아, 이 밖에도 조심해야 할 바가 있다. 책을 많이 만들어 내는 일에는 끝이 없고 공부를 많이 하는 것은 몸을 고달프게 한다. (불가타 성경, 코헬렛, 12장12)
SIN. Labia insurgentium mihi et meditationes eorum adversum me tota die.
제 적대자들의 말과 쑥덕거림은 언제나 저를 해치려는 것일 뿐. (불가타 성경, 애가, 3장62)
Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis;
사실 하느님의 말씀은 살아 있고 힘이 있으며 어떤 쌍날칼보다도 날카롭습니다. 그래서 사람 속을 꿰찔러 혼과 영을 가르고 관절과 골수를 갈라, 마음의 생각과 속셈을 가려냅니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 4장12)
ea ut referebant intentione ut quo religiosior crederetur ad maioris prelationis gradum promoveretur, sicut in proximo contigit, eo Catalaunensi episcopo facto.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 3:2)
Quis denique sacris vel philosophicis meditationibus intentus, pueriles vagitus, nutricum que hos mittigant nenias, tumultuosam familie tam in viris quam in feminis turbam sustinere poterit?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION