라틴어 문장 검색

Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor impios. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?
시온에서 죄인들은 두려워 떨고 무도한 자들은 전율에 사로잡힌다. “우리 가운데 누가 이 집어삼키는 불 속에 머물 수 있으랴? 우리 가운데 누가 이 영원한 불꽃 속에 머물 수 있으랴?” (불가타 성경, 이사야서, 33장14)
In anno secundo regni Nabu chodonosor vidit Nabuchodo nosor somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnus eius fugit ab eo.
네부카드네자르 통치 제이년에, 네부카드네자르는 꿈을 꾸고 마음이 불안해져서 잠을 이루지 못하였다. (불가타 성경, 다니엘서, 2장1)
Et dixit ad eos rex: " Vidi somnium, et spiritus meus conterritus est, ut intellegat somnium ".
임금이 그들에게 말하였다. “내가 꿈을 꾸었는데 무슨 꿈인지 몰라 마음이 불안하다.” (불가타 성경, 다니엘서, 2장3)
Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre.
그들은 너무나 무섭고 두려워 유령을 보는 줄로 생각하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 24장37)
sed quasi vox in ipsis interciperetur faucibus, iterum demisso capite tacebas;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:29)
intercipiant verba lacrimae;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:32)
- Quomodo cives Jerusalem propter fugam Baldewini regis conterriti, consolationem receperint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 13:2)
8. Duplexque eisdem diebus acciderat malum, quod et Theophilum insontem atrox interceperat casus, et Serenianus dignus execratione cunctorum, innoxius, modo non reclamante publico vigore, discessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 7:2)
Tantumque afuit laudare industrie gesta, ut etiam quaedam scriberet de Gallicanis intercepta thesauris, quos nemo attigerat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 36:1)
Longe autem postea Cornelius Gallus Octaviano res tenente Romanas, Aegypti procurator, exhausit civitatem plurimis interceptis, reversusque cum furtorum arcesseretur, et populatae provinciae, metu nobilitatis acriter indignatae, cui negotium spectandum dederat imperator, stricto incubuit ferro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 5:1)
Dum apud Amidam hac partium destinatione pugnatur, Ursicinus maerens, quod ex alterius pendebat arbitrio, auctoritatis tune in regendo milite potioris, Sabinianum etiam tum sepulcris haerentem, crebro monebat, ut compositis velitaribus cunctis, per imos pedes montium occultis itineribus properarent, quo levium armorum auxilio, siqua fors iuvisset, stationibus interceptis, nocturnas hostium aggrederentur excubias, quae ingenti circumitu vallaverant muros, aut lacessitionibus crebris occuparent obsidioni fortiter adhaerentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 3장 1:1)
Et licet ad praesciscendos adversos subitosque motus, id munimentum opportune locavit antiquitas, dispendio tamen fuit rei Romanae, cum defensorum iactura aliquotiens interceptum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 9:2)
Latius se proinde iactans, additaque spe quicquid aggredi posset adipiscendi, interceptis castellis aliis vilioribus, Virtam adoriri disposuit, munimentum valde vetustum, ut aedificatum a Macedone credatur Alexandro, in extreme quidem Mesopotamiae situm, sed muris velut sinuosis circumdatum et cornutis, instructioneque varia inaccessum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 17:1)
Unde reversus pari celeritate per flumen, praesidiaque limitis explorans diligenter et corrigens, ad usque Rauracos venit, locisque recuperatis, quae olim barbari intercepta retinebant ut propria, eisdemque pleniore cura firmatis, per Besantionem Viennam hiematurus abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 10장 3:1)
Iulianus A., interceptis Vadomarii litteris ad Constantium A., eum in convivio comprehendendum curavit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 4장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION