라틴어 문장 검색

egregie vero Cicero pro Milone insidiatorem primum Clodium ostendit, tum addidit ex abundanti, etiamsi id non fuisset, talem tamen civem cum summa virtute interfectoris et gloria necari potuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 265:1)
Hemmor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
하모르와 그의 아들 스켐도 칼로 쳐 죽이고, 스켐의 집에서 디나를 데리고 나왔다. (불가타 성경, 창세기, 34장26)
Si interfector extra fines civitatis refugii, in quam confugerat, exierit,
그러나 만일 살인자가 피신해 있던 도피 성읍의 경계 밖으로 나가면, (불가타 성경, 민수기, 35장26)
lapidibus obrutus necabitur, quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis,
너희는 돌을 던져 그를 죽여야 한다. 그는 이집트 땅, 종살이하던 집에서 너희를 이끌어 내신 주 너희 하느님에게서 너희를 떼어 내려고 하였기 때문이다. (불가타 성경, 신명기, 13장11)
Igitur certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur ducem, quos circumdantes cryptae succenderunt; atque ita factum est, ut fumo et igne omnes homines necarentur, circiter mille viri pariter ac mulieres, habitatores turris Sichem.
그래서 온 군대는 저마다 나뭇가지들을 찍어 가지고, 아비멜렉을 따라가서 그 지하실 쪽에 쌓아 놓았다. 그러고서는 거기에다 불을 질러 지하실을 태워 버렸다. 이렇게 하여 ‘스켐 탑’의 사람들이 모두 죽었는데, 남녀 천 명가량이었다. (불가타 성경, 판관기, 9장49)
A sanguine interfectorum, ab adipe fortium arcus Ionathan numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis.
요나탄의 활은 살해된 자들의 피와 용사들의 굳기름을 묻히지 않고서는 돌아온 적이 없고 사울의 칼은 허공을 치고 되돌아온 적이 없었네. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 1장22)
Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae; vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas: " Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectores! ".
나는 몸 푸는 여인이 내는 듯한 소리를, 첫아기를 낳는 여인처럼 괴로워하는 소리를 들었다. 손을 뻗쳐 들고 헐떡이는 딸 시온의 소리를 들었다. "불행하여라, 이 내 목숨! 살인자들 앞에서 내 힘이 다해 가는구나." (불가타 성경, 예레미야서, 4장31)
Tu ergo, fili hominis, propheta et percute manu ad manum. Et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnae, qui eos circumdat,
너 사람의 아들아, 예언하여라. 손바닥을 쳐라. 그 칼은 두 번 세 번 휘둘리리라. 그것은 살생의 칼 큰 살생의 칼 그들 둘레를 빙빙 도는 칼이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 21장19)
Haec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinae tuae et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae?
주 하느님이 티로에게 이렇게 말한다. 부상당한 자들이 신음하고 네 가운데에서 살육이 자행되면서 들리는 네 몰락의 소리에, 어찌 섬들이 떨지 않겠느냐? (불가타 성경, 에제키엘서, 26장15)
In medio interfectorum gladio cadent; gladius datus est, attraxerunt eam et omnes populos eius.
그들은 칼로 살해된 자들 한가운데로 떨어진다. 이집트는 칼에 넘겨진 몸, 사람들이 이집트와 그의 온 무리를 끌고 간다. (불가타 성경, 에제키엘서, 32장20)
Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium, quod habebant.
어린양이 다섯째 봉인을 뜯으셨을 때, 나는 하느님의 말씀과 자기들이 한 증언 때문에 살해된 이들의 영혼이 제단 아래에 있는 것을 보았습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 6장9)
Pro medicina est dolor, dolorem qui necat.
고통을 없애는 고통은 약과도 같다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 520)
In medio interfectorum posuerunt cubile eius, in omni pompa eius, in circuitu eius sepulcra illius, omnes hi incircumcisi interfectique gladio; dederant enim terrorem suum in terra viventium et sustulerunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum, in medio interfectorum positi sunt.
엘람의 자리는 살해된 자들 한가운데에 마련되어 그의 온 무리도 엘람의 무덤 둘레에 누웠는데 모두 할례 받지 않은 자들 칼로 살해된 자들이다. 그들에 대한 공포가 산 이들의 땅에 퍼졌기 때문이다. 그러나 이제 그들은 구렁으로 내려간 자들과 함께 수치를 당한 채 살해된 자들 한가운데에 놓여 있다. (불가타 성경, 에제키엘서, 32장25)
Theodericus post Odoacrem Gothorum principatum cum regio nomine suscipiens, homo pestilens Arianae sectae, denique inter caetera facinora Joannem papam corporali inedia maceratum necavit, duosque senatorii ordinis viros et ex consules, Symmachum videlicet atque Boetium, in carcere gladio transverberavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:8)
Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant, hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION