라틴어 문장 검색

Propter hoc dicit Ptolemaeus, quod elector non nisi probabiliter et communiter iudicare debet, hoc est per causas superiores communes, quas propriae rerum causae frequentissime excludunt.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 11:2)
Quamobrem id quoque recte et probabiliter dici solitum mille denarium in area est et mille equitum in exercitu est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVI 10:1)
POPOSCI, momordi, pupugi, cucurri probabiliter dici videtur atque ita nunc ferme doctiores hisce verbis utuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 2:1)
Eleganter, inquit, et probabiliter ex parte posterioris viri fortis, uxorem sibi reddi postulantis, hoc dictum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 7:1)
Ex quo genere procedendi, etiam a principio, pro nimis severo et plane irregulari habito, tam quoad materiam quam quoad formam, valde probabiliter concludi possit accusationes graves contra illam reginam prodiiisse, quas rex propter rationes status et ad vitandam invidiam publicare noluit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:15)
Etsi enim probabiliter iudicabat concilium Franciae magna cautione usurum ne regem in bellum contra haeredem regni proximum coniicerent, tamen oblitus fuerat Carolum a viris e concilio primariis minime regi, sed a quorundam virorum ignobiliorum consiliis pendere, qui illud maxime spectarent, sibique et honori et gratiae futurum putabant, si senatores fortes viderentur et animosa, licet perniciosa, consilia impellerent, qualia nemo e potentioribus aut prudentioribus dare aut auderet aut vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:17)
denique, non belle et probabiliter opinari, sed certo et ostensive scire;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:8)
Si vero interiectionibus capere cuiusque generis fructum aveat, primum necesse est ut neglegentiae vindemiatorum aleam subeat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 6:1)
Et necessaria quidem appellamus que campsare non possumus, ut quedam monosillaba, ut si, no, me, te, sÈ, ý, Ë, i’, Ú, u’, interiectiones et alia multa.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 116:2)
Caveto omnes suspiciones et, quid- quid probabiliter fingi potest, ne fingatur, ante devita.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:37)
tamen hoc loco 'infandum' potest esse etiam interiectio dolentis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2518)
ac prior paulo post sequitur 'inquit'. heus nunc adverbium vocantis est, alias interiectio dolentis, ut heus etiam mensas consumimus, inquit Iulus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3211)
miserum dolentis interiectio, ac si diceret 'nefas'. et quid est 'miserum' subiunxit dicens 'septena quotannis corpora natorum'. septena quotannis quidam septem pueros et septem puellas accipi volunt, quod et Plato dicit in Phaedone et Sappho in lyricis et Bacchylides in dithyrambis et Euripides in Hercule, quos liberavit secum Theseus, quorum haec nomina feruntur hippoforbas et libi idest arcadis antimachus euandri mnesteus sumiani phidocus ramuntis demolion cydani puriesion celei puellae haec peribea alcatim medippe pyrii iesione celei andromache eurimedontis seupymedusa polixeni europe laodicit milita triaconi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 213)
o virgo quidam ad Camillam referunt, quia ineptum putant praesenti Opi dicere 'o virgo'. 'o' autem interiectio est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5361)
sane * * * aut 'longe horrescunt'. 'heu' autem, ut solet, interiectionem ex sua persona interposuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4522)

SEARCH

MENU NAVIGATION