라틴어 문장 검색

Observatum esse in senibus quod annum fere aetatis tertium et sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua insignitum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VII 1:1)
Sapor vero post suorum pristinam cladem, comperto interitu Papae, quem sociare sibi impendio conabatur, maerore gravi perculsus, augenteque nostri exercitus alacritate formidinem, maiora sibi praeseminans, legato ad principem misso, perpetuam aerumnarum causam deseri penitus suadebat Armeniam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 1:2)
nil opus vetustioribus exemplis, quotiens populus Romanus cladis exercituum, interitum ducum, funditus amissas nobilis familias constanter tulerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 6장7)
Euangelizans autem genti episcopus Uilfrid, non solum eam ab erumna perpetuae damnationis, uerum et a clade infanda temporalis interitus eripuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:9)
numquam eo bello una acie tantum hostium interfectum est, redditaque aequa Cannensi clades vel ducis vel exercitus interitu videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 721:1)
OBSERVATUM in multa hominum memoria expertumque est, senioribus plerisque omnibus sexagesimum tertium vitae annum cum periculo et clade aliqua venire aut corporis morbique gravioris aut vitae interitus aut animi aegritudinis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VII 2:1)
At vero interitus exercituum, ut proxime trium, saepe multorum, clades imperatorum, ut nuper summi et singularis viri, invidiae praeterea multitudinis atque ob eas bene meritorum saepe civium expulsiones, calamitates, fugae, rursusque secundae res, honores, imperia, victoriae, quamquam fortuita sunt, tamen sine hominum opibus et studiis neutram in partem effici possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 26:1)
omne hominum rapit illa genus, mortalia cuncta occupat interitu, neque est violentius ullum terrarum vitium, quod tantis cladibus aevum mundani involvat populi damnetque gehennae.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1132)
Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi conventus, postquam quievit interitus.
재난이 그치자, 아론은 만남의 천막 어귀로 모세에게 돌아왔다. (불가타 성경, 민수기, 17장15)
Dixitque David: " Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater eius mecum misericordiam ". Misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon,
다윗은 ‘하눈의 아버지 나하스가 나에게 자애를 베풀었듯이, 나도 그의 아들 하눈에게 자애를 베풀어야겠다.’ 하고 생각하였다. 그래서 다윗은 신하들을 보내어, 그에게 그의 아버지에 대한 조의를 표하고자 하였다. 다윗의 신하들이 암몬 자손들의 땅에 들어가자, (불가타 성경, 사무엘기 하권, 10장2)
Cessavitque spiritus regis adversari Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.
암논의 죽음이 가져온 충격에서 벗어나자, 다윗 임금은 압살롬을 애타게 그리워하였다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 13장39)
Fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Achab; ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius.
아버지가 죽은 뒤에 아합 집안 사람들이 그의 고문관이 되었으므로, 그는 그 집안처럼 주님의 눈에 거슬리는 악한 짓을 저질러 망하고 말았다. (불가타 성경, 역대기 하권, 22장4)
Sed, cum roboratus esset, elevatum est cor eius in interitum suum, et deliquit contra Dominum Deum suum; ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis.
그러나 우찌야는 강해지면서 교만해지더니, 마침내 패악한 짓을 저지르게 되었다. 그는 주 자기 하느님을 배신하여, 분향 제단 위에서 향을 피우려고 주님의 성전에 들어간 것이다. (불가타 성경, 역대기 하권, 26장16)
Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino, Deo patrum suorum, et tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis.
여러분은 여러분의 조상들이나 형제들과 같아서는 안 되오. 그들이 주 저희 조상들의 하느님을 배신하였으므로, 여러분이 보다시피 그분께서는 그들을 놀람거리로 만드셨소. (불가타 성경, 역대기 하권, 30장7)
Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt.
생존자들은 흑사병으로 묻히고 그 과부들은 곡을 하지도 못하지. (불가타 성경, 욥기, 27장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION