라틴어 문장 검색

Caesar iubet milites rursus ad opus redire et per causam munitionum tirones in labore defatigare non intermittit.
(카이사르, 아프리카 전기 32:2)
cum abieris hodie a me, invenies duos viros iuxta sepulcrum Rachel in finibus Beniamin, dicentque tibi: "Inventae sunt asinae, ad quas ieras perquirendas; et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit: Quid faciam de filio meo?".
오늘 당신은 나를 떠나서 가다가, 벤야민 영토 첼차에 있는 라헬의 무덤 근처에서 두 사람을 만나게 될 것이오. 그들은 당신에게, ‘당신 아버지는 당신이 찾으러 다니던 암나귀들을 이미 찾으셨소. 이제 나귀 걱정은 놓으셨지만, ′내 아들은 어찌 되었을까?′ 하시면서 당신들을 걱정하고 계시오.’ 하고 말할 것이오. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 10장2)
Percusserunt ergo in die illa Philisthaeos a Machmis usque in Aialon; defatigatus est autem populus nimis.
그날 이스라엘군은 필리스티아인들을 미크마스에서 아얄론까지 쫓아가며 쳐 죽였다. 그러고 나서 군사들은 몹시 지친 나머지, (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장31)
Quod cum audisset Baasa, desivit aedificare Rama et intermisit opus suum.
이 소식을 들은 바아사는 라마를 세우다 말고 공사를 그만두었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 16장5)
Tunc intermissum est opus domus Domini in Ierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.
그리하여 예루살렘에 있는 하느님의 집 공사는 페르시아 임금 다리우스 통치 제이년까지 중지되었다. (불가타 성경, 에즈라기, 4장24)
nunc autem defatigavit me dolor meus, et tu vastasti omnem coetum meum.
이제 그분께서는 나를 탈진시키셨네. ─ 당신께서는 저의 온 집안을 파멸시키셨습니다. (불가타 성경, 욥기, 16장7)
Nullus a cupidis intermissus est gradus amoris, et si quid insolitum amor excogitare potuit, est additum;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 3:8)
Non multum refert utrum omittas philosophiam an intermittas;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:5)
Ego autem nullius artis lectionem cuicunque religioso interdicendam arbitror, nisi forte per hoc major ejus aliqua utilitas praepediatur, sicut in caeteris litteris faciendum scimus, ut videlicet minora pro majoribus aut intermittantur, vel penitus omittantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:6)
- Profani resistentes valde Christicolas defatigant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 65:3)
Praeterea illucescente die, dux Godefridus, Boemundus et universi capitanei exercitus exsurgentes, armis et loricis atque galeis rursus induti, iter intermissum ad urbem Antiochiam iterare universos jubent cum omni necessario apparatu, et omni genere armentorum vehiculisque cibariorum, quibus [0459B] tantus opus habeat exercitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 72:1)
Nec mora ulla intermissa est, quousque ante muros Jerusalem in laudibus hymnorumque vociferatione prae gaudio lacrymantes sexaginta circiter millia utriusque sexus constiterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:17)
» Hoc dicto, festinanter cornua sonuit, militesque hoc signo dato admonuit quatenus assultum circa urbem intermissum repeterent, et Judaeorum virtutem expugnarent qui fortiter urbem defensabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 46:9)
Nona tandem hora diei facta, gravati cives crebris et nunquam intermissis assultibus, ac tam mangenellis quam sagittarum grandine fessi et victi, per vicos et diversa loca civitatis tremebundi fugerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:5)
Eodem vero anno, quo rex Acram invictam deseruit, et a Joppe Jerusalem ascendit, ut illic aliquantulum bellis intermissis quiesceret, quadam die circa tempus Julii mensis cum decem tantum militibus in venationem profectus, dum saltus civitati Caesareae [0635D] contiguos a montanis intraret et hujus recreationis studio vacaret, Sarraceni circiter sexaginta ab Ascalone et Acra descenderunt ad insidias Christianorum, ut tam in plano quam in montanis deprehensos detruncarent ac rebus exspoliarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION