라틴어 문장 검색

In quibus plura inscite aut maligne vellicant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 2:2)
quas etiam Instantias Vellicantes appellare consuevimus, sed diversa ratione.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:2)
et licet infinitis modis vellicentur et provocentur ad motum, tamen naturam suam (quoad possunt) tuentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:6)
Etenim exprobrat hoc illis fortunam propriam, eosque quasi digito monstrat, et frequenter eorum memoriam vellicat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 8:3)
Sermo alios pungens et vellicans parce utendus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:15)
Responditque Amos et dixit ad Amasiam: " Non sum propheta et non sum filius prophetae; sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros.
(불가타 성경, 아모스서, 7장14)
' sed gravescente valetudine nihil e libidinibus omittebat, in patientia firmitudinem simulans solitusque eludere medicorum artes atque eos qui post tricesimum aetatis annum ad internoscenda corpori suo utilia vel noxia alieni consilii indigerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 46장8)
nox clara et extrema Britanniae parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine internoscas.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 3:5)
et quantum quaeque ab nobis res absit, imago efficit ut videamus et internoscere curat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:6)
ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam internoscere, verborum sententia quae sit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:5)
non nulli signum equi datum, ut internoscerent Graeci suos, vel hostes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 159)
secerni autem blandus amicus a vero et internosci tam potest adhibita diligentia, quam omnia fucata et simulata a sinceris atque veris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 120:1)
quos cum humare vellent sui neque possent obtritos internoscere ullo modo, Simonides dicitur ex eo, quod meminisset quo eorum loco quisque cubuisset, demonstrator unius cuiusque sepeliendi fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 353:6)
quae si alia falsa, alia vera, qua nota internoscantur, scire sane velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 190:4)
quae si alia falsa, alia vera, qua nota internoscantur, scire sane velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 190:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION