라틴어 문장 검색

Cum regi Bulgarorum legati sui, quid egerint, renuntiassent, iterum eum, quem primo miserat, ad imperatorem cum litteris remisit, rogans, ut sine morarum interpositione terminorum definitio fieret vel, si hoc non placeret, suos quisque terminos sine pacis foedere tueretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 310:2)
quae bullae se conjiciunt in pelliculas quasdam, in hemisphaerii formam curiose effictas, ut ad momentum temporis evitetur solutio continuitatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:16)
quae per interpositionem aeris inducit consistentiam eo usque ut se projici nonnihil patiatur absque discontinuatione.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:12)
2. In secundo genere fit deductio, cum ea quae interius propter interpositionem corporum latent, nec commode aperiri possunt, per ea quae sunt in superficie, aut ab interioribus effluunt, perducuntur ad sensum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 382:1)
vel per hebetationem objecti per interpositionem medii talis, quod objectum debilitet, non annihilet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 397:2)
Est enim plane plica materiae complicantis et replicantis se per spatia, inter certos fines, absque interpositione vacui;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:5)
quod sine venere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, ut interpositio spatio tabe hominem consumat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 28장2)
videnturque esse in ea quasi bullulae quaedam, ex quibus interpositio tempore squamulae resolvuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장409)
In sacris enim haec religiosi archani observatio tenetur, ut sol, cum in supero, id est in diurno, hemisphaerio est, Apollo vocitetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 8:1)
inferi autem nomen soli datur, cum in inferiore hemisphaerio, id est hiemalibus signis, cursum suum peragit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 10:4)
Nam physici terrae superius hemisphaerium, cuius partem incolimus, Veneris appellatione coluerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 1:2)
inferius vero hemisphaerium terrae Proserpinam vocaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 1:3)
Ergo apud Assyrios sive Phoenicas lugens inducitur dea, quod sol annuo gressu per duodecim signorum ordinem pergens partem quoque hemisphaerii inferioris ingreditur, quia de duodecim signis zodiaci sex superiora sex inferiora censentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 2:1)
rursumque Adonin redditum Veneri credi volunt, cum sol evictis sex signis inferioris ordinis incipit nostri circuli lustrare hemisphaerium cum incremento luminis et dierum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 3:2)
ex quibus latebris vel angustiis rursus emergens ad aestivum hemisphaerium, tamquam enascens, in augmenta porrigitur, et tunc ad regnum suum pervenisse iam creditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION