라틴어 문장 검색

ueritas olim interuersa nunc se fert et uelut alto barathro calumnia se mergit.
(아풀레이우스, 변명 81:8)
Ac primo comperi eum pecuniam cuiusdam rusticani divino apud se commendato intervertisse, ita ut nullam inde posset probabilem reddere rationem.
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 1:4)
condemnatum quoque furti colonum, qui fundo quem conduxerat vendito, possessione eius dominum intervertisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 14:2)
sed initium detegendae saevitiae praebuit interversis patroni rebus ad accusandum transgrediens Fortunatus libertus, adscito Claudio Demiano, quem ob flagitia vinctum a Vetere Asiae pro consule exolvit Nero in praemium accusationis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장2)
ipse abunde ratus si praesentibus frueretur, nec in longius consultans, noviens miliens sestertium paucissimis mensibus intervertisse creditur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장8)
creditorum quidem praestolantium ac detinentium turbam et in iis Sinuessanos Formianosque, quorum publica uectigalia interuerterat, non nisi terrore calumniae amouit, cum libertino cuidam acerbius debitum reposcenti iniuriarum formulam, quasi calce ab eo percussus, intendisset nec aliter quam extortis quinquaginta sestertiis remisisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 2:2)
Hoc quondam Libys impius profundo, Dum praedam calamo tremente ducit, Raptis luminibus repente caecus Captum non potuit videre piscem, Et nunc sacrilegos perosus hamos Baianos sedet ad lacus rogator.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXX4)
Quisquis stolaeve purpuraeve contemptor, Quos colere debet, laesit impio versu, Erret per urbem pontis exul et clivi, Interque raucos ultimus rogatores Oret caninas panis inprobi buccas;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, V1)
Gracchus consul iterum crearet, primus rogator, ut eos rettulit, ibidem est repente mortuus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 10:5)
haruspices introducti responderunt non fuisse iustum comitiorum rogatorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 10:8)
Gracchus auspiciorum auctoritatem confessione errati sui conprobavit, et haruspicum disciplinae magna accessit auctoritas, qui recentibus comitiis in senatum introducti negaverunt iustum comitiorum rogatorem fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 50:9)
Gracchus propter mortem repentinam eius, qui in praerogativa referenda subito concidisset, in senatum introduxisset, non iustum rogatorem fuisse dixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 109:12)
Primum vide, ne in eum dixerint, qui rogator centuriae fuisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 110:1)
et haruspicum disciplinae magna accessit auctoritas, qui recentibus comitiis in senatum introducti negaverunt iustum comitiorum rogatorem fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 50:10)
Gracchus, propter mortem repentinam eius qui in praerogativa referenda subito concidisset, in senatum introduxisset, non iustum rogatorem fuisse dixerunt.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 109:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION