라틴어 문장 검색

Nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila, et ait Saul: " Tradidit eum Deus in manus meas; conclususque est introgressus urbem, in qua portae et serae sunt ".
한편 사울은 다윗이 크일라에 들어갔다는 소식을 전해 듣고 말하였다. “하느님께서 그자를 내 손에 넘겨주셨구나. 성문과 빗장이 있는 성읍으로 들어갔으니 스스로 갇힌 꼴이 되었군.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 23장7)
Et introgressus intrinsecus, mensus est in poste portae duos cubitos et portam sex cubitorum et latitudinem laterum portae septem cubitorum hinc et septem cubitorum inde.
그런 다음 그가 안으로 들어가서 입구의 벽기둥을 재니, 두께가 두 암마였다. 입구는 여섯 암마이고, 그 입구의 옆벽은 양쪽이 일곱 암마였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 41장3)
Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes, magi, ut scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi et nequiverunt sensum huius sermonis edicere.
저 글자를 읽고 그 뜻을 나에게 설명하도록 현인들과 주술사들이 내 앞으로 불려 왔지만, 그 뜻을 밝히지 못하였다. (불가타 성경, 다니엘서, 5장15)
Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius
야이로라는 한 회당장이 와서 예수님을 뵙고 그분 발 앞에 엎드려, (불가타 성경, 마르코 복음서, 5장22)
Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: " Filia tua mortua est; quid ultra vexas magistrum? ".
예수님께서 아직 말씀하고 계실 때에 회당장의 집에서 사람들이 와서는, “따님이 죽었습니다. 그러니 이제 스승님을 수고롭게 할 필요가 어디 있겠습니까?” 하고 말하였다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 5장35)
Iesus autem, verbo, quod dicebatur, audito, ait archisynagogo: " Noli timere; tantummodo crede! ".
예수님께서는 그들이 말하는 것을 곁에서 들으시고 회당장에게 말씀하셨다. “두려워하지 말고 믿기만 하여라.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 5장36)
Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes multum,
그들이 회당장의 집에 이르렀다. 예수님께서는 소란한 광경과 사람들이 큰 소리로 울며 탄식하는 것을 보시고, (불가타 성경, 마르코 복음서, 5장38)
Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: " Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati ".
그런데 회당장은 예수님께서 안식일에 병을 고쳐 주셨으므로 분개하여 군중에게 말하였다. “일하는 날이 엿새나 있습니다. 그러니 그 엿새 동안에 와서 치료를 받으십시오. 안식일에는 안 됩니다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 13장14)
Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua, et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur.
회당장 크리스포스는 온 집안과 함께 주님을 믿게 되었다. 코린토 사람들 가운데에서 바오로의 설교를 들은 다른 많은 사람도 믿고 세례를 받았다. (불가타 성경, 사도행전, 18장8)
Introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei.
바오로는 석 달 동안 회당에 드나들며 하느님 나라에 관하여 토론하고 설득하면서 담대히 설교하였다. (불가타 성경, 사도행전, 19장8)
Quam ignaris civibus introgressus ignibus cremandam dedit, pueros senes cum iunioribus in plateis civitatis obviam factos iugulat et matronalem seu virginalem pudicitiam ludibrio tradendam mandat.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:12)
verum etiam introgressa est mare, et ad insulas usque processit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 33장 3:5)
Sic introgressus
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:2)
Sed postquam introgressus, inquit, leo, uti re ipsa apparuit, in habitaculum illud suum, videt me procul delitescentem, mitis et mansues accessit et sublatum pedem ostendere mihi et porgere quasi opis petendae gratia visus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 22:1)
Imus una qui tum aderamus prosecutique eum sumus ad domum quo pergebat, et cum eo simul introgressi sumus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION