라틴어 문장 검색

Nam paulo ante in turba fratrum me residente, cum omnes undique circumstreperent, et alius quaereret, alius disputaret, et iste de Scripturis, ille de moribus, alter de vitiis, de virtutibus alter quaestiones ingererent, tu solus tacebas;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:27)
prorsus diebus ac noctibus ludibrio iuuentutis ianua calcibus propulsata, fenestrae canticis circumstrepitae, triclinium comisatoribus inquietum, cubiculum adulteris peruium;
(아풀레이우스, 변명 73:4)
Et ecce in ipso momento ianitor introrumpit exerte clamitans
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:1)
"ecce uxor misella flens cum hesternis testibus introrumpit anxia, et statim corpori superruens multumque ac diu deosculata sub arbitrio luminis recognoscit omnia."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:43)
nam inter tot milia populi circumstrepentis nemo prorsum, qui non risu dirumperetur, aderat.
(아풀레이우스, 변신, 3권 2:3)
Atque ubi redit cassita, pulli tremibundi, trepiduli circumstrepere orareque matrem ut iam statim properet inque alium locum sese asportet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 9:2)
Eundem Bassum Suetonius Tranquillus praepositum esse a M. Antonio provinciis orientalibus Parthosque in Syriam introrumpentis tribus ab eo proelis fusos scribit, eumque primum omnium de Parthis triumphasse et morte obita publico funere sepultum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 5:1)
tum servo quod imperaverat significat, cerva emissa in cubiculum Sertorii introrupit, clamor factus et orta admiratio est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 11:1)
21. Iam autem rex fiduciae plenus, ut princeps qui praelio victor fuisset, neque a comitiis suis ullam omnino repulsam tulisset, quemque adhuc acclamationes et plausus populi recentes circumstrepebant, imperium suum in futurum nihil aliud nisi ludum fore et regni tantummodo fruitionem sine molestiis pro certo sibi persuaserat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:1)
In artibus autem et scientiis, tanquam in metalli fodinis, omnia novis operibus et ulterioribus progressibus circumstrepere debent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:12)
ac sic nostros contempserunt, ut obstructis in speciem portis singulis ordinibus caespitum, quod ea non posse introrumpere videbantur, alii vallum manu scindere, alii fossas complere inciperent.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 51장3)
haud dissimilia alii et quidam atrociora circumstrepebant, precabanturque Drusum daret ultionis exemplum, donec accitam convictamque attineri publica custodia iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 36장6)
quis fatentibus certatim ceteri circumstrepunt, iret in castra, firmaret praetorias cohortis, securitati ante quam vindictae consuleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장2)
multo adhuc die vallum ingressus clamore seditiosorum et fugacium circumstrepitur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장6)
Cesso huc introrumpere?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 573)

SEARCH

MENU NAVIGATION