라틴어 문장 검색

Et ecce in ipso momento ianitor introrumpit exerte clamitans
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:1)
"ecce uxor misella flens cum hesternis testibus introrumpit anxia, et statim corpori superruens multumque ac diu deosculata sub arbitrio luminis recognoscit omnia."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:43)
Sed idem Plautus in Trigeminis neque praememordisse neque praemomordisse dicit, sed praemorsisse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 8:1)
Nisi fugissem (inquit) in medium, credo, praemorsisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 8:2)
Eundem Bassum Suetonius Tranquillus praepositum esse a M. Antonio provinciis orientalibus Parthosque in Syriam introrumpentis tribus ab eo proelis fusos scribit, eumque primum omnium de Parthis triumphasse et morte obita publico funere sepultum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 5:1)
tum servo quod imperaverat significat, cerva emissa in cubiculum Sertorii introrupit, clamor factus et orta admiratio est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 11:1)
ac sic nostros contempserunt, ut obstructis in speciem portis singulis ordinibus caespitum, quod ea non posse introrumpere videbantur, alii vallum manu scindere, alii fossas complere inciperent.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 51장3)
et tamen ex hoc quodcumque est, minus est autem quam rhetoris aera, discipuli custos praemordet acoenonoetus et qui dispensat frangit sibi.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII107)
siccoque haerentem gutture linguam Praemordens, gelidis infudit murmura labris, Arcanumque nefas Stygias mandavit ad umbras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:33)
Sic fremit in parvis fera nobilis abdita claustris, Et frangit rabidos praemorso carcere dentes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:7)
Cesso huc introrumpere?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 573)

SEARCH

MENU NAVIGATION