라틴어 문장 검색

Si servum vel ancillam invaserit, triginta siclos argenti dabit domino; bos vero lapidibus opprimetur.
소가 남의 남종이나 여종을 받았으면, 그 주인에게 은 서른 세켈을 갚아야 하고, 소는 돌에 맞아 죽어야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 21장32)
Nullo bono more triumviratus invaditur, oppressaque armis re publica redit Sullana proscriptio, cuius atro-citas nihil insignius habet quam numerum centum et quadraginta senatorum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, TRIUMVIRATUS 3:3)
Sic sopor inuasit uigilem, sic somnus adulter Oppressit Fronesis animum, sompnoque soporans Extasis ipsa suo, mentem dormire coegit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:2)
oppressit igitur necopinantes ignarosque omnes Perseus et regnum scelere partum invasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 650:1)
Inter haec fortunae dispendia tristioris, dux Moesiae Theodosius iunior, prima etiam lanugine iuvenis, princeps postea perspectissimus, Sarmatas Liberos ad discretionem servorum rebellium appellatos, collimitia nostra, ex alio latere invadentes, aliquotiens expulit et afflixit, congressibus densis attritos, adeoque obsistentes fortissime turbas confluentes oppressit, ut caesorum plurium alites iusta sagina satiaret et feras.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 15:1)
Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et ecce horror magnus et tenebrosus invasit eum.
해 질 무렵, 아브람 위로 깊은 잠이 쏟아지는데, 공포와 짙은 암흑이 그를 휩쌌다. (불가타 성경, 창세기, 15장12)
Quam cum vidisset Sichem filius Hemmor Hevaei principis terrae illius, adamavit eam et rapuit; et dormivit cum illa, vi opprimens illam.
그런데 그 고장의 족장인 히위 사람 하모르의 아들 스켐이 디나를 보고, 그를 데리고 가서 겁탈하였다. (불가타 성경, 창세기, 34장2)
Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi filios Iacob.
그들이 길을 가는 동안 하느님께서 내리신 공포가 그들 주위의 성읍들을 휘감아, 아무도 야곱의 아들들을 뒤쫓지 못하였다. (불가타 성경, 창세기, 35장5)
Et invaluit fames in omni terra Aegypti; aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis; nam et illos oppresserat fames.
기근이 온 땅에 퍼지자, 요셉은 곡식 창고를 모두 열고 이집트인들에게 곡식을 팔았다. 이집트 땅에 기근이 심하였지만, (불가타 성경, 창세기, 41장56)
Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero, ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam ".
그 아이 없이 제가 어떻게 아버지에게 올라갈 수 있겠습니까? 저의 아버지가 겪게 될 그 비통함을 저는 차마 볼 수 없습니다.” (불가타 성경, 창세기, 44장34)
In tota terra panis deerat, et oppresserat fames terram valde, defecitque terra Aegypti et terra Chanaan prae fame.
기근이 매우 심하여 온 땅에 양식이 떨어졌다. 이집트 땅과 가나안 땅이 이 기근으로 피폐해져 갔다. (불가타 성경, 창세기, 47장13)
Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant.
그러나 그들은 억압을 받을수록 더욱 번성하고 더욱 널리 퍼져 나갔다. 이집트인들은 이스라엘 자손들을 두려워하게 되었다. (불가타 성경, 탈출기, 1장12)
Clamor ergo filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem eorum, qua ab Aegyptiis opprimuntur;
이제 이스라엘 자손들이 울부짖는 소리가 나에게 다다랐다. 나는 이집트인들이 그들을 억누르는 모습도 보았다. (불가타 성경, 탈출기, 3장9)
Opprimantur operibus et expleant ea, ut non acquiescant verbis mendacibus ".
그자들의 일을 더 힘들게 하여라. 그러면 그들이 일만 하느라 허튼 말에 귀를 기울이지 않게 될 것이다.” (불가타 성경, 탈출기, 5장9)
Ego audivi gemitum filiorum Israel, quia Aegyptii oppresserunt eos, et recordatus sum pacti mei.
그리고 나는 이집트인들이 종으로 부리는 이스라엘 자손들의 신음 소리를 듣고, 나의 계약을 기억하였다. (불가타 성경, 탈출기, 6장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION