라틴어 문장 검색

Nam et gratia, si nimia atque inmodica, et mores, si multi atque varii, et verba, si perpetua atque infinita et obtundentia, et fama, si magna et inquieta et invidiosa sit, neque laudabilia neque utilia sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 14:1)
Tuscae glandis aper populator et ilice multa Iam piger, Aetolae fama secunda ferae, Quem meus intravit splendenti cuspide Dexter, Praeda iacet nostris invidiosa focis:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVII1)
ultima legati defleta dolore querella est Palladiis quod farra focis, vel quod stipis ipsis virginibus castisque choris alimenta negentur, Vestales solitis fraudentur sumptibus ignes, hinc ait et steriles frugescere rarius agros et tristem saevire famem, totumque per orbem mortales pallere inopes ac panis egenos, quae tanta extiterit praesenti tempore tamque invidiosa fames, quam Triptolemi Cererisque moverit ira penu pro virginis ulciscendo, non memini nec tale aliquid vel fama susurrat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2320)
Hae sunt generationes Iacob. Ioseph, cum decem et scptem esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer; et erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui; detulitque patri malam eorum famam.
야곱의 역사는 이러하다. 열일곱 살 난 요셉은 형들과 함께 양을 치는 목자였는데, 아버지의 아내인 빌하의 아들들과 질파의 아들들을 도와주는 심부름꾼이었다. 요셉은 그들에 대한 나쁜 이야기들을 아버지에게 일러바치곤 하였다. (불가타 성경, 창세기, 37장2)
Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium.
‘너희는 헛소문을 퍼뜨려서는 안 된다. 악인과 손잡고 거짓 증인이 되어서는 안 된다. (불가타 성경, 탈출기, 23장1)
Responderunt: " De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui; audivimus enim famam potentiae eius, cuncta, quae fecit in Aegypto
그들이 여호수아에게 대답하였다. “이 종들은 주 나리의 하느님 이름 때문에 아주 먼 고장에서 왔습니다. 저희는 그분에 대한 소문을 들었습니다. 그분께서 이집트에서 하신 모든 일이며, (불가타 성경, 여호수아기, 9장9)
Nolite, filii mei; non enim est bona fama, quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
내 아들들아, 안 된다! 주님의 백성 사이에 퍼지는 고약한 소문이 나한테까지 들리다니! (불가타 성경, 사무엘기 상권, 2장24)
Et universus Israel audivit huiuscemodi famam: " Percussit Saul stationem Philisthinorum; et factus est Israel odiosus Philisthim ". Ergo populus congregatus est post Saul in Galgala.
온 이스라엘은 사울이 필리스티아인들의 수비대를 쳐서, 자기들이 필리스티아인들의 원한을 사게 되었다는 말을 들었다. 그리고 백성은 길갈로 와서 사울과 합세하라는 소집령도 받았다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 13장4)
Et ait David: " Domine, Deus Israel, audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila, ut evertat urbem propter me.
다윗이 주님께 여쭈어 보았다. “주 이스라엘의 하느님, 당신의 종인 저는 사울이 크일라로 와서 저 때문에 이 성읍을 파괴하려 한다는 소식을 들었습니다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 23장10)
Cumque adhuc pergerent in itinere, fama praevenit ad David dicens: " Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus ".
그들이 돌아오는 도중에, 압살롬이 왕자들을 모두 죽여 그들 가운데 하나도 남지 않았다는 소식이 다윗에게 전해졌다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 13장30)
Sed et regina Saba, audita fama Salomonis ?in hono rem nominis Domini ?venit tentare eum in aenigmatibus.
스바 여왕이 주님의 이름 덕분에 유명해진 솔로몬의 명성을 듣고, 까다로운 문제로 그를 시험해 보려고 찾아왔다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 10장1)
Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit, ut tentaret eum in aenigmatibus in Ierusalem cum magno comitatu et camelis, qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei, quaecumque erant in corde suo.
스바 여왕이 솔로몬의 명성을 듣고, 까다로운 문제로 솔로몬을 시험해 보려고 예루살렘에 왔다. 여왕은 많은 수행원을 거느리고, 향료와 많은 금과 보석을 낙타에 싣고 왔다. 여왕은 솔로몬에게 와서 마음속에 품고 있던 것을 모두 물어보았다. (불가타 성경, 역대기 하권, 9장1)
non credebam narrantibus, donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiae tuae mihi fuisse narratam; vicisti famam, quam audivi.
내가 여기에 오기 전까지는 그 소문을 믿지 않았는데, 이제 직접 보니, 내가 전해 들은 것은 임금님의 그 큰 지혜의 절반에도 미치지 못합니다. 임금님은 내가 소문으로 듣던 것보다 훨씬 더 뛰어나십니다. (불가타 성경, 역대기 하권, 9장6)
Perditio et mors dixerunt: "Auribus nostris audivimus famam eius".
멸망의 나라와 죽음도 “우리 귀로 그에 대한 풍문은 들었지.” 한다네. (불가타 성경, 욥기, 28장22)
Lux oculorum laetificat animam, fama bona impinguat ossa.
반짝이는 눈은 마음을 즐겁게 하고 좋은 소식은 뼈마디에 생기를 준다. (불가타 성경, 잠언, 15장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION