라틴어 문장 검색

scilicet ut victus repetit gladiator harenam, et redit in tumidas naufraga puppis aquas, forsitan ut quondam Teuthrantia regna tenenti, sic mihi res eadem vulnus opemque feret, Musaque, quam movit, motam quoque leniet iram;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 111)
sed tua peccato lenior ira meo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 228)
Novate, ut scriberem quemadmodum posset ira leniri, nec immerito mihi videris hunc praecipue affectum pertimuisse maxime ex omnibus taetrum ac rabidum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 2:2)
diem tempusque forsitan ipsum leniturum iras sanitatemque animis allaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 494:2)
nec tantundem noxae admissum erat, et aliquantum irae lenierat voluntaria deditio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 315:2)
suadentibus namque amicis, cederent tempori et Corcyram ad Romanos abirent, statuerunt offerre se multitudini et aut eo ipso lenire iras aut pati quod casus tulisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 194:2)
nam iam aliquo aufugiam et me occultabo aliquot dies, dum haec consilescunt turbae atque irae leniunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 6138)
[0580C] Patriarcha vero cognita illius invidia et animi amaritudine, omni instinctu et suasione, qua poterat, ipsum Tankradum aggressus est, quem demulcere coepit et iram ejus lenire, quatenus civitas, quae fortiter defensa a Judaeis habebatur, non tam viriliter in statu suo permaneret ad confusionem Christianorum quorum non modica pars attrita erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 46:1)
nec ideo iram eius lenivit, pridem invisus, tamquam ducta in matrimonium Vipsania M. Agrippae filia, quae quondam Tiberii uxor fuerat, plus quam civilia agitaret Pollionisque Asinii patris ferociam retineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 12장7)
et Sulpicia attollere paventem, simul illam adhortari, simul iram generi lenire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 129:2)
at matris ira nulla munificentia leniri, sed amplecti Octaviam, crebra cum amicis secreta habere, super ingenitam avaritiam undique pecunias quasi in subsidium corripiens;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장4)
naM et concitanda et lenienda frequenter est ira, et ad metum, cupiditatem, odium, conciliationem impellendi animi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 229:2)
Dicemus primo quibus modis inclinatio naturalis aut etiam habitus irae temperari possit et leniri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 1:5)
ex his fontibus etiam illa profluunt, ut facilius iram iudicis vel instiget vel leniat, qui scit quid ira, promptius ad miserationem impellat, qui scit quid sit misericordia et quibus animi motibus concitetur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 3:1)
Placitum posthac ut in reliquos Seiani liberos adverteretur, vanescente quamquam plebis ira ac plerisque per priora supplicia lenitis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 9장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION