라틴어 문장 검색

Si maximum illud ultra quod nihil habent iratae leges ac saevissimi domini quod minentur, in quo imperium suum fortuna consumit, aequo placidoque animo accipimus et scimus mortem malum non esse, ob hoc ne iniuriam quidem, multo facilius alia tolerabimus, damna et dolores, ignominias, locorum commutationes, orbitates, discidia, quae sapientem, etiam si universa circumveniant, non mergunt, nedum ut ad singulorum impulsus maereat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 45:3)
et dictae 'dirae', quod non nisi ante iratum Iovem videntur, ut saevique in limine regis apparent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8452)
Rident itaque gaudentque et voluptate multa perfruuntur plurimumque ab iratorum vultu absunt, per otium saevi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 26:3)
Cunctorum voces Romani maximus auctor Tullius eloquii, cuius sub iure togaque Pacificas saevus tremuit Catilina secures, Pertulit, iratus bellis, cum rostra forumque Optaret, passus tam longa silentia miles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:26)
Ergo illic saeva vertentia glaebas fregit aratra manu, parilique irata colonos ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit fallere depositum vitiataque semina fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 46:4)
Forte sedens media regni infelicis in arce dux Erebi populos poscebat crimina vitae, nil hominum miserans iratusque omnibus umbris stant Furiae circum variaeque ex ordine Mortes, saevaque multisonas exsertat Poena catenas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권5)
Nec indicaturus gesta superfuit quisquam, praeter Syagrium, qui deletis omnibus ad comitatum reversus, irati sententia principis sacramento exutus, abiit ad lares, id commeruisse saevo iudicatus arbitrio, quod evaserit solus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 9:1)
Marcellus, postquam in castra reditum est, contionem adeo saevam atque acerbam apud milites habuit ut proelio per diem totum infeliciter tolerato tristior iis irati ducis oratio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 199:1)
ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius.
카인과 그의 제물은 굽어보지 않으셨다. 그래서 카인은 몹시 화를 내며 얼굴을 떨어뜨렸다. (불가타 성경, 창세기, 4장5)
Dixitque Dominus ad eum: "Quare iratus es, et cur concidit facies tua?
주님께서 카인에게 말씀하셨다. “너는 어찌하여 화를 내고, 어찌하여 얼굴을 떨어뜨리느냐? (불가타 성경, 창세기, 4장6)
Cui iratus respondit Iacob: " Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris? ".
야곱은 라헬에게 화를 내며 말하였다. “내가 당신에게 소생을 허락하지 않으시는 하느님 자리에라도 있다는 말이오?” (불가타 성경, 창세기, 30장2)
ecce filii Iacob veniebant de agro, auditoque, quod acciderat, contristati et irati sunt valde, eo quod foedam rem esset operatus in Israel et, violata filia Iacob, rem illicitam perpetrasset.
마침 야곱의 아들들이 들에서 돌아와 있었는데, 이 남자들은 소식을 듣고 분개하여 화가 치밀어 있었다. 스켐이 야곱의 딸과 동침하여 이스라엘에서 추잡한 짓을 저질렀기 때문이다. 그런 짓은 해서는 안 되는 것이었다. (불가타 성경, 창세기, 34장7)
Dominus, auditis his verbis coniugis, iratus est valde;
주인은 “당신 종이 나에게 이렇게 했어요.” 하는 아내의 말을 듣고 화가 치밀어 올랐다. (불가타 성경, 창세기, 39장19)
Iratusque pharao contra duos eunuchos, praepositum pincernarum et praepositum pistorum,
파라오는 자기의 이 두 대신 곧 헌작 시종장과 제빵 시종장에게 진노하여, (불가타 성경, 창세기, 40장2)
Iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis satellitum,
파라오께서는 당신의 종들에게 진노하시어, 저와 제빵 시종장을 경호대장 집에 가두신 적이 있습니다. (불가타 성경, 창세기, 41장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION