라틴어 문장 검색

Nunquam etenim genus, nisi per aliquam speciem suam, esse contingit, vel ullatenus animal fuit, antequam rationale vel irrationale fuerit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:2)
addidit et de gregalibus, hoc est, reliquis velut plebeiis sensibus, qui irrationalibus comparantur jumentis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:2)
Neque enim se dicere medicum consilio non egere et irrationale animal hanc artem posse praestare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium109)
Neque enim se dicere, consilio medicum non egere, et irrationale animal hanc artem posse praestare;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 38:1)
Est autem vis centripetae quantitas trium generum, absoluta, acceleratrix et motrix.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 15:4)
Vis centripetae quantitas acceleratrix est ipsius mensura Velocitati proportionalis, quam dato tempore generat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 20:1)
Hasce virium quantitates brevitatis gratia nominare licet vires absolutas, acceleratrices & motrices, & distinctionis gratia referre ad corpora, ad corporum loca, & ad centrum virium:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 25:1)
& vim acceleratricem ad locum corporis, tanquam efficaciam quandam, de centro per loca singula in circuitu diffusam, ad movenda corpora quae in ipsis sunt;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 25:3)
Est igitur vis acceleratrix ad vim motricem ut celeritas ad motum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 26:1)
Nam summa actionum vis acceleratricis in singulas corporis particulas est vis motrix totius.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 26:3)
Unde juxta Superficiem Terrae, ubi gravitas acceleratrix seu vis gravitans in corporibus universis eadem est, gravitas motrix seu pondus est ut corpus:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 26:4)
at si in regiones ascendatur ubi gravitas acceleratrix fit minor, pondus pariter minuetur, eritq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 26:5)
semper ut corpus in gravitatem acceleratricem ductum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 26:6)
Sic in regionibus ubi gravitas acceleratrix duplo minor est, pondus corporis duplo vel triplo minoris erit quadruplo vel sextuplo minus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 26:7)
Porro attractiones et impulsus eodem sensu acceleratrices & motrices nomino.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION