라틴어 문장 검색

lacrimae cadunt per ora et assiduo genae rore irrigantur, qualiter Tauri iugis tepido madescunt imbre percussae nives.
(세네카, 파이드라 5:11)
ita anima nisi diversarum humescat rore virtutum, poculo quodam irrigata sapientiae, et fonte justitiae, atque irriguo castitatis, tamquam arefacta radice vitali, cupiditatum deflagrat incendio, vel profluvio carnis illisa procumbit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:13)
sic noster haerens sermo lingua debili balbutit et modis laborat absonis, sed si superno rore respergas iecur et spiritali lacte pectus inriges, vox inpeditos rauca laxabit sonos.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.14)
sed fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae ­
그런데 땅에서 안개가 솟아올라 땅거죽을 모두 적셨다. (불가타 성경, 창세기, 2장6)
Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita.
강 하나가 에덴에서 흘러나와 동산을 적시고 그곳에서 갈라져 네 줄기를 이루었다. (불가타 성경, 창세기, 2장10)
Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Iordanis, quae universa irrigabatur, antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram, sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus usque in Segor.
롯이 눈을 들어 요르단의 온 들판을 바라보니, 초아르에 이르기까지 어디나 물이 넉넉하여 마치 주님의 동산과 같고 이집트 땅과 같았다. 그때는 주님께서 소돔과 고모라를 멸망시키시기 전이었다. (불가타 성경, 창세기, 13장10)
Det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae et abundantiam frumenti et vini.
하느님께서는 너에게 하늘의 이슬을 내려 주시리라. 땅을 기름지게 하시며 곡식과 술을 풍성하게 해 주시리라. (불가타 성경, 창세기, 27장28)
motus Isaac dixit ad eum: " Ecce, procul a pinguedine terrae erit habitatio tua et procul a rore caeli desuper.
그러자 아버지 이사악이 그에게 대답하였다. “네가 살 곳은 기름진 땅에서 저 위 하늘의 이슬에서 멀리 떨어져 있으리라. (불가타 성경, 창세기, 27장39)
Filii Beniamin: Bela et Bochor et Asbel, Gera et Naaman et Echi et Ros, Mophim et Huphim et Ared.
벤야민의 아들은 벨라, 베케르, 아스벨, 게라, 나아만, 에히, 로스, 무핌, 후핌, 아르드이다. (불가타 성경, 창세기, 46장21)
Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra; mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum.
그날 저녁에 메추라기 떼가 날아와 진영을 덮었다. 그리고 아침에는 진영 둘레에 이슬이 내렸다. (불가타 성경, 탈출기, 16장13)
Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man.
밤에 이슬이 진영 위로 내리면, 만나도 함께 내리곤 하였다. (불가타 성경, 민수기, 11장9)
Stillet ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina.
나의 가르침은 비처럼 내리고 나의 말은 이슬처럼 맺히리라. 푸른 들에 내리는 가랑비 같고 풀밭에 내리는 소나기 같으리라. (불가타 성경, 신명기, 32장2)
De Ioseph quoque ait: " Benedicta a Domino terra eius: donis caeli, rore atque abysso subiacente,
요셉을 두고서는 이렇게 말하였다. “그의 땅은 주님께 복 받은 땅. 하늘의 귀한 선물인 이슬과 저 아래 펼쳐진 심연으로, (불가타 성경, 신명기, 33장13)
Habitabit Israel confidenter, et fons Iacob solus; stillabunt in terra frumenti et vini, caelique rorem.
이스라엘은 평안히 살고 야곱의 후손들은 안전하게 하늘이 이슬을 내려 주는 곡식과 포도주의 땅에 산다. (불가타 성경, 신명기, 33장28)
ponam vellus lanae in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel ".
그렇다면 제가 타작마당에 양털 뭉치 하나를 놓아두겠습니다. 이슬이 그 뭉치에만 내리고 다른 땅은 모두 말라 있으면, 이미 이르신 대로 저를 통하여 이스라엘을 구원하시는 줄로 알겠습니다.” (불가타 성경, 판관기, 6장37)

SEARCH

MENU NAVIGATION