라틴어 문장 검색

De piscosis fluminibus reticemus, cum hinc eam, ut dictum est, lingua maris allambit, inde paludibus dilatatis stagnorum ad duo vel tria milia spatiosorum innumerabilis multitudo praeterfluit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:5)
Illic vero dum secure pranderet cum sociis, a pueris, quos ad speculandum Turcorum insidias [0526B] miserat, intellexit centum Turcos in carecto et palustri loco grandis piscosique lacus secus montana ab Antiochia urbe quinque milliaribus distante latere, qui ejusdem ducis reditum illic occultati operiebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 54:3)
Hymettos Attica et Isthmos Ephyraea et Taenaros Spartiaca, glebae felices aeternum libris felicioribus conditae, mea vetus prosapia est:
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:5)
"Adsunt Nerei filiae chorum canentes, et Portunus caerulis barbis hispidus, et gravis piscoso sinu Salacia, et auriga parvulus delphini Palaemon iam passim maria persultantes Tritonum catervae;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:27)
Utraque enim regio habet similes isthmos et similia promontoria, quod non temere accidit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 290:3)
Quorum cognito adventu Rutilius Lupus, qui Achaiam missus a Pompeio obtinebat, Isthmum praemunire instituit, ut Achaia Fufium prohiberet.
(카이사르, 내란기, 3권 56:3)
vallata mari Scironia rupes et duo continuo conectens aequora muro Isthmos et angusti patuerunt claustra Lechaei:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:59)
qui iusto plus esse loquax arcanaque suevit prodere, piscosas fertur victurus in undas, ut nimiam pensent aeterna silentia vocem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:288)
igitur quo vera seu falsa antiret Toronaeum Thermaeumque sinum praefestinans, mox Euboeam Aegaei maris insulam et Piraeum Atticae orae, dein Corinthiense litus angustiasque Isthmi evadit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 10장7)
perfodere Isthmum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 44장 3:4)
destinauerat et Sami Polycratis regiam restituere, Mileti Didymeum peragere, in iugo Alpium urbem condere, sed ante omnia Isthmum in Achaia perfodere, miseratque iam ad dimetiendum opus primipilarem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 21장 1:4)
in Achaia Isthmum perfodere adgressus praetorianos pro contione ad incohandum opus cohortatus est tubaque signo dato primus rastello humum effodit et corbulae congestam umeris extulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 19장 2:1)
et in auspicando opere Isthmi magna frequentia clare ut sibi ac populo R. bene res uerteret optauit dissimulata senatus mentione.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 37장 3:3)
postera tempestas melior, via peior ad usque Bari moenia piscosi;
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장62)
Hic alterius ducis Diaei late exercitum sub ipsis Isthmi faucibus fudit geminosque portus sanguine infecit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ACHAICUM 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION