라틴어 문장 검색

Saepe enim notavi per imprudentiam rusticos subicere iugo palmam, et ita colligare ut solo vimine suspendant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 4:3)
Atque ubi duae materiae per unam partem iugi mittentur, media pertica interveniat, diremptaeque palmae per iugorum compluvia decurrant, et velut mersae cacuminibus in terram despiciant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 3:2)
omnia non pariter rerum sunt omnibus apta, palma nec ex aequo ducitur ulla iugo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 94)
Tum ex eo loco quod proximum iugo ligatum est, bracchia disponuntur in diversas partes,palmaeque superpositae deorsum versus circulo curvantur, atque id quod iugo dependet, fructu impletur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 3:2)
Palma regit nostros, mitissime Caesar, Hiberos, Et placido fruitur pax peregrina iugo.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, IX1)
"tunc vacuo sub corde movet, qui molle domandi ferre iugum, qui terga boni, quis in arma tubasque natus, ad Eleas melior quis surgere palmas:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권89)
Igitur caput vitis pede infra iugum constituite, unde se pandant quattuor, ut dixi, bracchia, in quibus quotannis vitis renovetur, amputatis veteribus et summissis novis palmis, quarum dilectusscite faciendus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 11:2)
De gladio tuo vives et fratri tuo servies. Tempusque veniet, cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis ".
너는 칼을 의지하고 살면서 네 아우를 섬기리라. 그러나 네가 뿌리칠 때 네 목에서 그의 멍에를 떨쳐 버릴 수 있으리라.” (불가타 성경, 창세기, 27장40)
Ait Moyses: " Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum; et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra.
그러자 모세가 그에게 말하였다. “제가 성읍을 나서는 대로 주님께 제 손을 펼치겠습니다. 그러면 우레가 멎고 우박이 더 이상 내리지 않을 것입니다. 이는 세상이 주님께 속한다는 것을 임금님께서 아시게 하려는 것입니다. (불가타 성경, 탈출기, 9장29)
Venerunt autem in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae; et castrametati sunt iuxta aquas.
그들은 엘림에 다다랐다. 그곳에는 샘이 열두 개, 야자나무가 일흔 그루 있었다. 그들은 그곳 물가에 진을 쳤다. (불가타 성경, 탈출기, 15장27)
Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimos spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro.
첫날 너희는 좋은 나무의 열매와 야자나무의 가지와 무성한 나무의 줄기와 갯버들을 마련하고, 주 너희 하느님 앞에서 이레 동안 즐거워하여라. (불가타 성경, 레위기, 23장40)
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegyptiorum, ne serviretis eis, et qui confregi vectes iugi vestri, ut incederetis erecti.
나는 너희를 더 이상 종으로 남지 않게 하려고, 너희를 이집트 땅에서 이끌어 낸 주 너희 하느님이다. 나는 너희 멍에를 부수어, 너희가 얼굴을 들고 걸어갈 수 있게 하였다.’ (불가타 성경, 레위기, 26장13)
" Ista est religio legis, quam constituit Dominus. Praecipe filiis Israel, ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit iugum.
“다음은 주님이 명령하는 법 규정이다. 너는 이스라엘 자손들에게 일러, 흠 없이 온전하고 아직 멍에를 메어 본 일이 없는 붉은 암소를 너에게 끌어 오게 하여라. (불가타 성경, 민수기, 19장2)
Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta; ibique castrametati sunt.
그러고는 마라를 떠나 엘림으로 갔다. 엘림에는 샘이 열두 개 있고 야자나무가 일흔 그루 있었는데, 그들은 그곳에 진을 쳤다. (불가타 성경, 민수기, 33장9)
et, quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quae non traxit iugum nec terram scidit vomere,
그러면 살해당한 사람에게서 가장 가까운 성읍이 있을 것이다. 그 성읍의 원로들은 아직 부린 적도 없고, 멍에를 메워 끌어 본 적도 없는 암송아지 한 마리를 끌고 와야 한다. (불가타 성경, 신명기, 21장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION