라틴어 문장 검색

sed et dederunt ei fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae. Quae cum comedisset, reversus est spiritus eius; non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus.
또 말린 무화과 과자 한 조각과 건포도 두 뭉치도 주었다. 이것을 먹고 그는 정신을 차렸다. 그는 사흘 밤낮을 빵도 먹지 못하고 물도 마시지 못했던 것이다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 30장12)
Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce; sicut fragmen mali punici, ita genae tuae per velamen tuum.
진홍색 줄과 같은 그대의 입술, 그대의 입은 어여쁘기만 하오. 너울 뒤로 얼보이는 그대의 볼은 석류 조각 같다오. (불가타 성경, 아가, 4장3)
Sicut fragmen mali punici, sic genae tuae per velamen tuum.
너울 뒤로 얼보이는 그대의 볼은 석류 조각 같다오. (불가타 성경, 아가, 6장7)
Cadunt bubali cum eis, iuvenci cum tauris; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium,
들소들도 함께 쓰러지고 황소들과 함께 힘센 소들도 쓰러진다. 그들의 땅은 피로 흠뻑 물들고 그들의 흙은 기름기로 덮인다. (불가타 성경, 이사야서, 34장7)
Quin haec cadentum fragmina montium Natura vultum sumere simplicem Coget refingens, in priorem Mox iterum reditura formam.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:14)
Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum, Navita terrificis infamia littora monstris Describit, mixto spirantem incendia fumo Serpentem, vigilesque feras, plaustroque gementes Insolito tauros, et anhelos igne juvencos.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 13:1)
Vt racione pari fortune munera sumant, Sumunt fedus ouis capra iuuenca leo.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 8:1)
"Si fruticum fragmen uolucrum deduxerit agmen Vnguibus aut rostris, solus patet hic ubi postis, Moxque datis lignis aliis si subditur ignis, Hac cadet arte doli domus ista suique coloni."
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:21)
iterumne Tonantem inter Sidonias cogis mugire iuvencas?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:65)
haec viridem trahitur complexa iuvencum) certatimque novis onerant conubia donis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:108)
sic opifex tauri tormentorumque repertor, qui funesta novo fabricaverat aera dolori, primus inexpertum Siculo cogente tyranno sensit opus docuitque suum mugire iuvencum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:95)
sic armenta suo iam defensante iuvenco celsius adsurgunt erectae cornua matri, sic iam terribilem stabulis dominumque ferarum crescere miratur genetrix Massyla leonem.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:237)
Teutonicus vomer Pyrenaeique iuvenci sudavere mihi;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:247)
tunc Aiax erat Eutropii lateque fremebat, non septem vasto quatiens umbone iuvencos, sed, quam perpetuis dapibus pigroque sedili inter anus interque colos oneraverat, alvum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:225)
Phalarim tormentaque flammae profuit et Siculi mugitus ferre iuvenci quam tales audire choros.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:117)

SEARCH

MENU NAVIGATION