라틴어 문장 검색

ceterum abolitos paulatim patrios mores funditus everti per accitam lasciviam, ut quod usquam corrumpi et corrumpere queat in urbe visatur, degeneretque studiis externis iuventus, gymnasia et otia et turpis amores exercendo, principe et senatu auctoribus, qui non modo licentiam vitiis permiserint, sed vim adhibeant proceres Romani specie orationum et carminum scaena polluantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장6)
undique, non urbana tantum sed etiam agresti iuventute, decem legiones scriptae dicuntur quaternum milium et ducenorum peditum equitumque trecenorum, quem nunc novum exercitum, si qua externa vis ingruat, hae vires populi Romani, quas vix terrarum capit orbis, contractae in unum haud facile efficiant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 257:1)
Credo libero conmeantes mari saepiusque adeundo ceteris incognitas terras elegisse sedes iuventuti, qua tunc abundabant, sive quia crebris motibus terrae - nam hoc quoque traditur - cultores eius fatigati nova et externa domicilia armis sibimet quaerere cogebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 24:1)
Omnia, quae dixi vobis, custodite, et nomen externorum deorum non invocabitis, neque audietur ex ore tuo.
너희는 내가 너희에게 말한 모든 것을 명심해야 한다. 다른 신들의 이름을 찬미하여 불러서는 안 된다. 그것을 입 밖에 내어 들리게 해서는 안 된다.’ (불가타 성경, 탈출기, 23장13)
Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitae habitaculum; cum castrametandum, erigent; quisquis externorum accesserit, occidetur.
성막을 옮겨 갈 때에 레위인들이 그것을 거두어 내려야 하고, 성막을 칠 때에도 레위인들이 그것을 세워야 한다. 속인이 다가왔다가는 죽을 것이다. (불가타 성경, 민수기, 1장51)
Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur ".
너는 아론과 그의 아들들을 임명하여 사제직을 수행하게 하여라. 속인이 다가왔다가는 죽을 것이다.” (불가타 성경, 민수기, 3장10)
Statim Iosue filius Nun minister Moysi et electus eius a iuventute sua ait: " Domine mi Moyses, prohibe eos! ".
그러자 젊을 때부터 모세의 시종으로 일해 온, 눈의 아들 여호수아가 말하였다. “저의 주인이신 모세님, 그들을 말리셔야 합니다.” (불가타 성경, 민수기, 11장28)
Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia, quae ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt, administrabitis. Ministerium do vobis sacerdotium in donum; si quis externus accesserit, occidetur ".
너와 네 아들들은 제단과 휘장 안의 모든 일과 관련하여 사제직을 수행하고, 그곳에서 일을 해야 한다. 나는 너희의 사제직을 선물로 준다. 가까이 오는 속인은 죽게 될 것이다.” (불가타 성경, 민수기, 18장7)
Externum quoque, qui non est de populo tuo Israel, si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum et propter manum tuam robustam et brachium tuum extentum, et oraverit in loco isto,
또한 당신 백성 이스라엘에게 속하지 않은 이방인이라도, 당신의 위대한 이름과 당신의 강한 손과 당신의 뻗은 팔 때문에 먼 땅에서 찾아와 이 집을 향하여 기도하면, (불가타 성경, 역대기 하권, 6장32)
Revirescet caro eius plus quam in iuventute, revertetur ad dies adulescentiae suae.
그의 살은 젊음의 탄력을 되찾고 한창이던 때로 돌아간답니다. (불가타 성경, 욥기, 33장25)
Morietur in iuventute anima eorum, et vita eorum in adulescentia.
그들의 목숨은 한창때에, 그들의 생명은 수치 속에 다해 갑니다. (불가타 성경, 욥기, 36장14)
HETH. Peccata iuventutis meae et delicta mea ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam, Domine.
제 젊은 시절의 죄악과 저의 잘못은 기억하지 마소서. 주님, 당신의 자애에 따라, 당신의 선하심을 생각하시어 저를 기억하여 주소서. (불가타 성경, 시편, 25장7)
Quoniam tu es exspectatio mea, Domine Domine, spes mea a iuventute mea.
주 하느님, 당신만이 저의 희망이시고 제 어릴 때부터 저의 신뢰이십니다. (불가타 성경, 시편, 71장5)
Deus, docuisti me a iuventute mea et usque nunc annuntiabo mirabilia tua.
하느님, 당신께서는 제 어릴 때부터 저를 가르쳐 오셨고 저는 이제껏 당신의 기적들을 전하여 왔습니다. (불가타 성경, 시편, 71장17)
Pauper sum ego et moriens a iuventute mea portavi pavores tuos et conturbatus sum.
어려서부터 저는 가련하고 죽어 가는 몸 당신에 대한 무서움을 짊어진 채 어쩔 줄 몰라 합니다. (불가타 성경, 시편, 88장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION