라틴어 문장 검색

his partae victoriae spes et si cedant insignitius flagitium, illis extrema iam salus et adsistentes plerisque matres et coniuges earumque lamenta addunt animos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장3)
servitia perinde et ingenua plebes raptim extingui, inter coniugum et liberorum lamenta, qui dum adsident, dum deflent, saepe eodem rogo cremabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장6)
durum et deserti praerepta coniuge partem conclamare tori, maesta et lamenta sororum et fratrum gemitus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati3)
Appositis itaque compulsoribus, mortem siqui distulerit egredi minitantibus, moenia permixta sunt lamentis et luctu, et per omnia civitatis membra una vox cunctorum erat gementium, cum laceraret crines matrona, exsul fuganda laribus in quibus nata erat et educata, orbataque mater liberis vel coniuge viduata, procul ab eorum manibus pelleretur, et turba flebilis postes penatium amplexa vel limina, lacrimabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 5:1)
Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur, ecce coniux tua: accipe eam et vade!".
어찌하여 그 여자가 네 누이라고 해서, 내가 그를 아내로 삼게 하였느냐? 자, 네 아내가 여기 있으니 데리고 떠나라.” (불가타 성경, 창세기, 12장19)
Vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit eum praecepit que ei dicens: " Noli accipere coniugem de filiabus Chanaan;
그러자 이사악이 야곱을 불러 그에게 축복해 주고 당부하였다. “너는 가나안 여자들 가운데에서 아내를 맞아들이지 마라. (불가타 성경, 창세기, 28장1)
Surrexit itaque Iacob et imposuit liberos suos ac coniuges suas super camelos.
그리하여 야곱은 일어나 자식들과 아내들을 낙타에 나누어 태우고, (불가타 성경, 창세기, 31장17)
Dixitque ad Hemmor patrem suum: " Accipe mihi puellam hanc coniugem ".
스켐은 자기 아버지 하모르에게 “이 처녀를 제 아내로 얻어 주십시오.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 창세기, 34장4)
Dominus, auditis his verbis coniugis, iratus est valde;
주인은 “당신 종이 나에게 이렇게 했어요.” 하는 아내의 말을 듣고 화가 치밀어 올랐다. (불가타 성경, 창세기, 39장19)
Praecipe etiam: tollite plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum vestrorum ac coniugum et tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes.
그대는 또 이렇게 내 말을 전하시오. ‘너희는 이렇게 하여라. 너희의 어린것들과 아내들을 생각하여, 이집트 땅에서 수레들도 끌고 가거라. 거기에다 너희 아버지를 태워 오너라. (불가타 성경, 창세기, 45장19)
ibi sepelierunt eum et Saram uxorem eius, ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua, ibi et Lia condita iacet ".
그곳에 아브라함과 그분의 아내 사라께서 묻히셨고, 그곳에 이사악과 그분의 아내 레베카께서 묻히셨다. 나도 레아를 그곳에 묻었다. (불가타 성경, 창세기, 49장31)
Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera.
어떤 남자가 한 여자와 간통하면, 곧 어떤 남자가 자기 이웃의 아내와 간통하면, 간통한 남자와 여자는 사형을 받아야 한다. (불가타 성경, 레위기, 20장10)
Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb minor, dedit ei Axam filiam suam coniugem.
칼렙의 아우 크나즈의 아들 오트니엘이 그곳을 점령하자, 칼렙이 그에게 자기 딸 악사를 아내로 주었다. (불가타 성경, 판관기, 1장13)
En, corruerunt patres nostri gladiis, filii nostri et filiae nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus.
우리 조상들이 칼에 맞아 쓰러지고, 우리 아들딸들과 아내들이 잡혀간 것은 바로 그 때문이오. (불가타 성경, 역대기 하권, 29장9)
Amare fer fletum et perfice lamentum
슬피 울며 통곡하여라. 애도는 죽은 사람의 지위에 따라 하루나 이틀 동안 계속하여 비난받지 않도록 하여라. 그러고 나서 너 자신의 슬픔을 달래라. (불가타 성경, 집회서, 38장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION