라틴어 문장 검색

Festinent et assumant super nos lamentum: deducant oculi nostri lacrimas, et palpebrae nostrae defluant aquis.
그들이 우리를 두고 서둘러 곡을 올리도록 해 다오. 그리하여 우리 눈에 눈물이 흘러내리고 눈꺼풀이 눈물에 젖게 해 다오. (불가타 성경, 예레미야서, 9장17)
"si quid in hoc veteri bellorum sanguine mecum quaesitura venis, si tu quoque dura Creontis iussa times, possum tibi me confisa fateri, si misera es - certe lacrimas lamentaque cerno - , iunge, age, iunge fidem:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권175)
vos quoque velim, milites, non lamentis lacrimisque tamquam extinctos prosequi - vivunt vigentque fama rerum gestarum - , sed, quotienscumque occurret memoria illorum, velut si adhortantis signumque dantis videatis eos, ita proelia inire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 558:1)
lamenta ac lacrimas cito, dolorem et tristitiam tarde ponunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 2:5)
Id regi omnium, quae in vita pertulerat, adversorum luctuosissimum accidisse certum habetur eumque magnitudine dosoris in lacrimas et lamenta victum multa animi de gradu deiecti argumenta edidisse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:59)
si turpissime se illa pars animi geret, quam dixi esse mollem, si se lamentis muliebriter lacrimisque dedet, vinciatur et constringatur amicorum propinquorumque custodiis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 48:2)
Ad quos repellendos cum valida manu missus Barbatio, in locum Silvani peditum promotus magister, ignavus sed verbis effusior, alacritate militum vehementer erecta, prostravit acerrime multos, ita ut exigua portio, quae periculi metu se dedit in fugam, aegre dilapsa, lares suos non sine lacrimis reviseret et lamentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 6장 2:1)
gaudent lamenta novaeque exsultant lacrimae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권385)
Quibus lamentis, quo dolore, quo gemitu te absentem persecutus sim, istae quoque litterae testes sunt, quas lacrimis cernis interlitas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:2)
Festinavitque, quia commota fuerant viscera eius super fratre suo, et erumpebant lacrimae; et introiens cubiculum flevit.
요셉은 자기 아우에 대한 애정이 솟구쳐 올라 울음이 나오려고 해서, 서둘러 안방으로 들어가 그곳에서 울었다. (불가타 성경, 창세기, 43장30)
Quae fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens: " Odisti me et non diligis; idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere ". At ille respondit: " Patri meo et matri nolui dicere et tibi indicare potero? ".
그래서 삼손의 아내는 그의 곁에서 울며 졸랐다. “당신은 나를 미워하기만 하지, 사랑하지는 않아요. 그러니까 당신이 내 동포들에게 수수께끼를 내놓고도, 나에게 풀이해 주지 않았지요.” 그러자 삼손이 말하였다. “이봐요, 내 아버지와 어머니께도 알려 드리지 않았는데, 어찌 당신이라고 알려 주겠소?” (불가타 성경, 판관기, 14장16)
levaverunt David et populus, qui erat cum eo, voces suas et planxerunt, donec deficerent in eis lacrimae.
다윗과 그의 수하 군사들은 더 이상 울 기운조차 없을 때까지 목 놓아 울었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 30장4)
" Revertere et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimam tuam, et ecce sano te; die tertio ascendes templum Domini.
“너는 돌아가서 내 백성의 영도자 히즈키야에게 말하여라. ‘너의 조상 다윗의 하느님인 주님이 이렇게 말한다. 나는 네 기도를 들었고 네 눈물을 보았다. 이제 내가 너를 치유해 주겠다. 사흘 안에 너는 주님의 집에 올라가게 될 것이다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 20장5)
Et abiens stravit, sicut illi dixit, et introduxit eam illuc et lacrimata est causa illius et extersit lacrimas et dixit illi:
아드나는 가서 라구엘이 말한 대로 그 방에 잠자리를 차려 놓은 다음, 사라를 그리로 데려갔다. 그리고 사라 때문에 울다가 눈물을 닦고 그에게 말하였다. (불가타 성경, 토빗기, 7장16)
Laboravi in gemitu meo lavabam per singulas noctes lectum meum lacrimis meis stratum meum rigabam.
저는 탄식으로 기진하고 밤마다 울음으로 잠자리를 적시며 눈물로 제 침상을 물들입니다. (불가타 성경, 시편, 6장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION