라틴어 문장 검색

Nam duodecies xlviij faciunt xlxxvj;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Descriptionis ad inpariter paris naturam pertinentis expositio 2:2)
Duodecies enim xcvj multiplicatis mclij procreantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Descriptionis ad inpariter paris naturam pertinentis expositio 2:6)
Nam quod fit ex duodecies sex, aequum est ei, quod fit ex octies viiij.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:10)
Octies pro fratribus perversis, novies pro monachis dispersis, decies pro navigantibus, undecies pro discordantibus, duodecies pro penitentibus, tredecies pro iter agentibus.
(CARMINA BURANA 4:1)
Lanatam quoque Amineam quidam maxime probant, quae hoc vocabulum non ideo usurpat, quod sola ex omnibus Amineis, verum quod praecipue canescit lanugine.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 12:1)
Nam duae lanatae quamvis frondibus et palmitum pari facie fluxurae qualitate sunt dispariles, cum tardius altera recipiat cariem vetustatis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 17:2)
Sed laquei, quibus capulantur, lanatis pellibus involuti sint, ne tenerae frontes sub cornua laedantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 4:1)
Ideo nisi lanatas oves emi non oportet, quo melius unitas coloris appareat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 2:2)
Habitus autem maxime probatur, cum est altus atque procerus, ventre promisso atque lanato, cauda longissima, densique velleris, fronte lata, testibus amplis, intortis cornibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 3:1)
accusatoribus Eprio et Cossutiano quinquagies sestertium singulis, Ostorio duodecies et quaestoria insignia tribuuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 33장5)
senatorum censum ampliauit ac pro octingentorum milium summa duodecies sestertium taxauit suppleuitque non habentibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 41장 1:3)
interea, dum lanatas robumque iuvencum more Numae caedit, Iovis ante altaria iurat solam Eponam et facies olida ad praesepia pictas.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII60)
lanatis animalibus abstinet omnis mensa, nefas illic fetum iugulare capellae:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV5)
fundere lumen apex 'apex' proprie dicitur in summo flaminis pilleo virga lanata, hoc est in cuius extremitate modica lana est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6831)
sed apicem pilleum sutile circa medium virga eminente, tutulum pilleum lanatum metae figura, galerum pilleum ex pelle hostiae caesae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 68315)

SEARCH

MENU NAVIGATION