라틴어 문장 검색

Et respexerunt speculatores Saul, qui erant in Gabaa Beniamin; et ecce multitudo fluctuabat huc illucque diffugiens.
벤야민 땅 기브아에 있는 사울의 파수병들이 보니, 필리스티아인들의 무리가 갈팡질팡하고 있었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장16)
Si negavi, quod volebant, pauperibus et oculos viduae languescere feci;
내가 만일 가난한 사람들의 소망을 물리치고 과부의 눈을 흐리게 하였다면 (불가타 성경, 욥기, 31장16)
Et erit ubertas frumenti in terra in summis montium fluctuabit sicut Libanus fructus eius et florebunt de civitate sicut fenum terrae.
땅에 곡식이 풍성하여 산봉우리 위에까지 넘치고 그 열매 레바논 같게 하소서. 사람들은 성읍마다 밭의 풀처럼 피어나게 하소서. (불가타 성경, 시편, 72장16)
Oculi mei languerunt prae afflictione Clamavi ad te, Domine, tota die expandi ad te manus meas. -
제 눈은 고통으로 흐려졌습니다. 주님, 저는 온종일 당신을 부르며 당신께 제 두 손을 펴 듭니다. (불가타 성경, 시편, 88장10)
agitatione agitabitur terra sicut ebrius et fluctuabit quasi tabernaculum; et gravis erit super eam iniquitas eius, et corruet et non adiciet ut resurgat.
땅이 주정꾼처럼 마구 비틀거리고 원두막처럼 흔들거린다. 땅은 자기가 지은 죄에 짓눌려 쓰러져서 다시는 일어서지 못한다. (불가타 성경, 이사야서, 24장20)
Verum hi quoque prae vino vacillant et prae ebrietate nutant; sacerdos et propheta vacillant prae ebrietate, absorpti sunt a vino, nutant in ebrietate, vacillant in visione, fluctuant in iudicio.
이자들마저 포도주에 취해 휘청거리고 술에 취해 비틀거린다. 사제와 예언자가 술에 취해 휘청거리고 포도주로 정신을 차리지 못한다. 술로 비틀거리고 환시 중에도 휘청거리며 판결을 내릴 때에도 비척거린다. (불가타 성경, 이사야서, 28장7)
Luget Iuda, et portae eius languescunt et contristatae iacent in terra, et clamor Ierusalem ascendit.
유다가 슬피 울고 그 성읍들이 쇠약해져 간다. 그들이 땅에 쓰러져 통곡하고 예루살렘이 울부짖는 소리가 높이 오른다. (불가타 성경, 예레미야서, 14장2)
Et ego Daniel langui et aegrotavi per dies; cumque surrexissem, faciebam opera regis et stupebam ad visionem, et non erat qui intellegeret.
나 다니엘은 기운이 빠져서 여러 날 동안 아팠다. 그런 다음에 일어나 임금의 일을 거들었지만, 그 환상 때문에 당황하였을 뿐만 아니라 그 뜻도 깨닫지 못하였다. (불가타 성경, 다니엘서, 8장27)
Istae vero, dum se dominas mentiuntur egregias et omni urbanitate praeclaras, pro suo cogunt homines amore languescere et sub falsis velamentis amoris eos Cupidinis sagitta pertactos cunctis gaudent spoliare divitiis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:7)
"Adeo talis mulieris amore languescit amator quod eius nullis potest artibus oblivisci vel suam ab ea retrahere mentem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 6:2)
Nam tantae altitudinis cogimur amore languescere quod nulli licet exprimere verbo, nec supplicantium audemus iure potiri, et sic demum compellimur proprii corporis sentire naufragia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 8:5)
crebro circum ingens fluctuat aether Flamine, et assiduus miscet coelum omne tumultus.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 7:4)
Viribus absumptis penitus Pygme•a tandem Agmina languescunt;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 14:6)
Nec, pictura, tuae languescat gloria formae, Dum lucem videas, qualem exprimis ipsa, supremam.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 12:3)
At si forte globum, qui misit, spectat inertem Serpere, et impressum subito languescere motum, Pone urget sphaerae vestigia, et anxius instat, Objurgatque moras, currentique imminet orbi.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION