라틴어 문장 검색

quo defunctus est die, lapidata sunt templa, subuersae deum arae, Lares a quibusdam familiares in publicum abiecti, partus coniugum expositi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 5장 1:2)
ille ubi res caeli tenuit solioque paterno sedit, et invicto nil Iove maius erat, sidera nutricem, nutricis fertile cornu fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet, praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae aram constitui parvaque signa deum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권68)
Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto et primum Herculeis sopitas ignibus aras excitat hesternumque larem parvosque penatis laetus adit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 22:1)
nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras et cadat ante Lares Gallittae victima sola tantis digna deis et captatoribus horum.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII32)
Delubra et aras caelitum et patrios lares post longa fessus spatia, vix credens mihi, supplex adoro.
(세네카, 아가멤논 8:1)
cur Allobrogicis et magna gaudeat ara natus in Herculeo Fabius lare, si cupidus, si vanus et Euganea quantumvis mollior agna, si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum squalentis traducit avos, emptorque veneni frangenda miseram funestat imagine gentem?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII5)
Di cinerum, Phrygias colitis quicumque ruinas, Aeneaeque mei, quos nunc Lavinia sedes Servat et Alba, lares, et quorum lucet in aris Ignis adhuc Phrygius, nullique adspecta virorum Pallas, in abstruso pignus memorabile templo, Gentis Iuleae vestris clarissimus aris Dat pia tura nepos, et vos in sede priori Rite vocat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:31)
Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram.
셈의 아들은 엘람, 아시리아, 아르팍삿, 루드, 아람이다. (불가타 성경, 창세기, 10장22)
Filii Aram: Us et Hul et Gether et Mes.
아람의 아들은 우츠, 훌, 게테르, 마스이다. (불가타 성경, 창세기, 10장23)
Us primogenitum et Buz fratrem eius et Camuel patrem Aram
곧 맏아들 우츠, 그의 아우 부즈, 아람의 아버지인 크무엘, (불가타 성경, 창세기, 22장21)
Tulitque servus decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum; profectusque perrexit in Aram Naharaim ad urbem Nachor.
그 종은 주인의 낙타 떼에서 열 마리를 데리고, 또 주인의 온갖 선물을 가지고 나호르가 사는 성읍인 아람 나하라임으로 길을 떠났다. (불가타 성경, 창세기, 24장10)
sed aras eorum destrue, confringe lapides palosque succide.
그러니 너희는 그들의 제단들을 헐고 그들의 기념 기둥들을 부수고 그들의 아세라 목상들을 잘라 버려야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 34장13)
Dixitque Balaam ad Balac: " Aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes ".
발라암이 발락에게 말하였다. “여기에 제단 일곱을 쌓고, 황소 일곱 마리와 숫양 일곱 마리를 장만해 주십시오.” (불가타 성경, 민수기, 23장1)
Cumque fecisset iuxta sermonem Balaam, imposuerunt vitulum et arietem super aram.
발락은 발라암이 말한 대로 하였다. 그리하여 발락과 발라암은 각 제단에서 황소와 숫양을 한 마리씩 바쳤다. (불가타 성경, 민수기, 23장2)
occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: " Septem, inquit, aras erexi et imposui vitulum et arietem desuper ".
하느님께서 발라암을 만나 주셨다. 발라암이 하느님께 말하였다. “제가 제단 일곱을 차려 놓고, 제단마다 황소와 숫양을 한 마리씩 바쳤습니다.” (불가타 성경, 민수기, 23장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION