라틴어 문장 검색

Inibi Larem sedesque perpetuas pastores illi statuere decernunt, quod et longe a quaesituris firmae latebrae viderentur et annonae copiosae beata celebritas invitabat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:2)
nec eorum quisquam aliquando stivam apprehendit, vel arborem colit, aut arva subigendo quaeritat victum, sed errant semper per spatia longe lateque distenta, sine lare sine sedibus fixis aut legibus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 3:2)
Ad vitam autem usumque vivendi ea discripta ratio est iustis nuptiis, legitimis liberis, sanctis penatium deorum Larumque familiarium sedibus, ut omnes et communibus commodis et suis uterentur, nec bene vivi sine bona re publica posset nec esse quicquam civitate bene constituta beatius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 12:1)
parvaque iam magnis admoram fontibus ora (unde pater sitiens Ennius ante bibit, et cecinit Curios fratres et Horatia pila, regiaque Aemilia vecta tropaea rate, victricisque moras Fabii pugnamque sinistram Cannensem et versos ad pia vota deos, Hannibalemque Lares Romana sede fugantis, anseris et tutum voce fuisse Iovem), cum me Castalia speculans ex arbore Phoebus sic ait aurata nixus ad antra lyra:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 32)
Omnes enim sine sedibus fixis, absque lare vel lege aut victu stabili dispalantur, semper fugientium similes, cum carpentis in quibus habitant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 10:2)
inde Mesembriacos portus et Odeson et arces praetereat dictas nomine, Bacche, tuo, et quos Alcathoi memorant e moenibus ortos sedibus his profugos constituisse Larem, a quibus adveniat Miletida sospes ad urbem, offensi quo me detulit ira dei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1013)
hanc ego suspiciens et ad hanc Capitolia cernens, quae nostro frustra iuncta fuere Lari, "numina vicinis habitantia sedibus," inquam, "iamque oculis numquam templa videnda meis, dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini, este salutati tempus in omne mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 311)
"Quem, precor, ad finem laribus seiuncta potestas exulat imperiumque suis a sedibus errat?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:176)
quin etiam sedes iubeat si uendere auitas, ite sub imperium sub titulumque, Lares.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 436)
te propter Paphias sedes Cyprumque reliqui, te propter libuit tantos explere labores et tantum transnare maris, ne vilior ultra privatos paterere lares neu tempore longo dilatos iuvenis nutriret Honorius ignes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:161)
sedibus hunc refer ante svis apud maiores, ut supra diximus, omnes in suis domibus sepeliebantur, unde ortum est ut lares colerentur in domibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1521)
Di cinerum, Phrygias colitis quicumque ruinas, Aeneaeque mei, quos nunc Lavinia sedes Servat et Alba, lares, et quorum lucet in aris Ignis adhuc Phrygius, nullique adspecta virorum Pallas, in abstruso pignus memorabile templo, Gentis Iuleae vestris clarissimus aris Dat pia tura nepos, et vos in sede priori Rite vocat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:31)
dixit ad eos: "Cum multis divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, aere ac ferro et veste multiplici; dividite praedam hostium cum fratribus vestris ".
그리고 그들에게 말하였다. “많은 재산과 이 많은 가축, 은과 금과 구리와 철, 또 이토록 많은 옷을 가지고 너희 천막으로 돌아가거라. 너희 원수들에게서 빼앗은 전리품을 형제들과 함께 나누어라.” (불가타 성경, 여호수아기, 22장8)
Illoque mortuo, omnes viri Israel hoc videntes reversi sunt in sedes suas.
이스라엘 사람들은 아비멜렉이 죽은 것을 보고 저마다 고향으로 돌아갔다. (불가타 성경, 판관기, 9장55)
Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum; contentus esto gloria et sede in domo tua. Quare provocas malum, ut cadas tu et Iuda tecum? ".
그대는 에돔을 쳐부수었다고 마음이 우쭐해져 오만하게 구는데, 집에나 머물러 있어라. 어찌하여 재앙을 일으켜 그대 자신과 유다를 함께 쓰러뜨리려 하는가?” (불가타 성경, 열왕기 하권, 14장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION