라틴어 문장 검색

et Vitellius apud severos humilis, ita comitatem bonitatemque faventes vocabant, quod sine modo, sine iudicio donaret sua, largiretur aliena;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장5)
Mars donat Rhodopen, Phoebus largitur Amyclas et Delon Clariosque lares;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:62)
Quid sit largiri, quid sit donare, docebo, Si nescis:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LVI4)
tum Paetus Lucullos Pompeios et si qua Caesares obtinendae donandaeve Armeniae egerant, Vasaces imaginem retinendi largiendive penes nos, vim penes Parthos memorat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 14장5)
Hic cum magnificos praetor ederet ludos, et uberrime largiretur, plebis nequiens tolerare tumultum, indignis multa donari saepe urgentis, ut et liberalem se et multitudinis ostenderet contemptorem, accitos a Vaticano quosdam egentes, opibus ditaverat magnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 6:1)
Quam ob rem si mens voluntasque divina idcirco consuluit hominibus quod is est largita rationem, is solis consuluit quos bona ratione donavit, quos videmus si modo ulli sint esse perpaucos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 71:1)
Assistens, Fronesis pluit omnia dona Sophye, Non illas largitur opes que sepe potentum Excecant animos et magestatis honorem Inclinant, minuunt leges et iura retardant, Sed pocius donat thesaurum mentis et omnes Diuicias animi, quas qui semel accipit, ultra Non eget, immo semel ditatus semper habundat, Quarum rectus amor, possessio nobilis, usus Vtilis, utilior largicio, fructus habundans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:1)
Sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse reverti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione Iugurtham in praetorium abduxit ibique secreto monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret neu quibus largiri insuesceret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 8장3)
filiis autem concubinarum suarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
아브라함은 소실들이 자기에게 낳아 준 아들들에게도 한몫씩 나누어 주었다. 그런 다음 아브라함은 죽기 전에, 그들을 자기 아들 이사악에게서 떼어 동쪽 곧 동방의 땅으로 내보냈다. (불가타 성경, 창세기, 25장6)
et ait: " Donavit me Deus dono bono; hac vice honorabit me maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios "; et idcirco appellavit nomen eius Zabulon.
레아는 “하느님께서 나에게 좋은 선물을 주셨구나. 내가 남편에게 아들을 여섯이나 낳아 주었으니, 이제는 나를 잘 대해 주겠지.” 하고는, 그 이름을 즈불룬이라 하였다. (불가타 성경, 창세기, 30장20)
Levatisque oculis, vidit mulieres et liberos earum et ait: " Qui sunt isti tibi? ". Respondit: " Liberi sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo ".
에사우가 눈을 들어 여자들과 아이들을 바라보며, “네 곁에 있는 이 사람들은 누구냐?” 하고 묻자, 야곱이 “하느님께서 당신의 이 종에게 은혜로이 주신 아이들입니다.” 하고 대답하였다. (불가타 성경, 창세기, 33장5)
Respondit: " Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco ". " Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis! ".
요셉이 “이 아이들은 하느님께서 이곳에서 저에게 주신 아들들입니다.” 하고 대답하자, 이스라엘이 “아이들을 나에게 데려 오너라. 내가 아이들에게 축복하겠다.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 창세기, 48장9)
Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quae sit ancilla destinata viro et tamen pretio non redempta nec libertate donata, vapulabunt ambo et non morientur, quia non fuit libera.
한 남자가 여자와 동침하였는데, 그 여자가 다른 남자에게 가기로 되어 있는 여종으로, 속량되지도 않고 자유가 주어지지도 않았을 경우, 배상은 하지만 그 둘이 사형을 당하지는 않는다. 그 여자가 자유의 몸이 아니기 때문이다. (불가타 성경, 레위기, 19장20)
quoniam dono donati sunt mihi e medio filiorum Israel; pro primogenitis, quae aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos.
그들은 이스라엘 자손들 가운데에서 바쳐진 이들, 나에게 바쳐진 이들이기 때문이다. 나는 이스라엘 자손들 가운데에서 태를 맨 먼저 열고 나온 모든 맏아들 대신에 그들을 나의 것으로 삼았다. (불가타 성경, 민수기, 8장16)
et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris.
너희가 그를 자유로이 놓아줄 때, 그를 빈손으로 놓아주어서는 안 된다. (불가타 성경, 신명기, 15장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION