라틴어 문장 검색

Inter tam veteres ludat lasciva patronos Et nomen blaeso garriat ore meum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXIV3)
Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.
지혜로운 사람은 때를 기다리며 침묵하지만 허풍쟁이와 바보는 때를 놓친다. (불가타 성경, 집회서, 20장7)
Propter hoc, si venero, commonebo eius opera, quae facit verbis malignis garriens in nos; et quasi non ei ista sufficiant, nec ipse suscipit fratres et eos, qui cu piunt, prohibet et de ecclesia eicit.
그래서 내가 가면 그가 하는 행실을 지적하겠습니다. 그는 나쁜 말로 우리를 헐뜯고 있습니다. 그것도 모자라, 그 형제들을 받아들이지 않을 뿐만 아니라 받아들이려는 이들까지 방해하며 교회에서 쫓아냅니다. (불가타 성경, 요한의 셋째 서간 1:10)
Lasciva est nobis pagina, vita proba.
내 시는 까불대지만, 내 삶은 고귀하다. (마르티알리스, 에피그램집, 1권, IV5)
Immo rationis istud ordo poscit amandi, ut superioris primo partis aliquis ad multam instantiam lasciva solatia consequatur, postmodum vero gradatim ad inferiora procedat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 44:6)
Cave igitur, Gualteri, cum monialibus solitaria quaerere loca vel opportunitatem desiderare loquendi quia, si lascivis ludis locum ipsa persenserit aptum, tibi non crastinabit concedere quod optabis et ignita solatia praeparare, et vix unquam poteris opera Veneris evitare nefanda scelera sinistra committens.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:13)
Ne cultu nimium crinis lasciuus adequet Femineos luxus sexusque recidat honorem, Aut nimis incomptus iaceat, scalore profundo Degener et iuuenem proprii neglectus honoris Philosophum nimis esse probet, tenet inter utrumque Illa modum proprioque locat de more capillos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:9)
comes est Ignauia, Ludi, Segnicies, Nuge, Garritus, Occia, Sompni.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:3)
Illic cornix ventura prognosticans, nugatorio concitabatur garritu.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:101)
Terrestria etiam animalia, nescio qua docente natura, jocis indulgendo lascivius, virginalem didicere praesentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:31)
Splendor lascivas argenteus edidit aves, In fluviisque diem jusserat esse suum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:23)
Discursus varii fontis garrire videres, Prologus in somnum murmur euntis erat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:24)
Post duos itaque menses, lascivi et effrenes facti prae otio et inaestimabili copia ciborum, vocem Petri [0400D] non audientes, sed contra voluntatem illius, in terram Nicaeae urbis et regni Solymani, ducis Turcorum, per montana ingressi sunt, depraedati armenta, boves, oves, hircos, greges Graecorum Turcis famulantium, et ad socios deferentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:1)
Tristia mæstum vultum verba decent, iratum plena minarum, Ludentem lasciva, severum seria dicta.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 88:1)
Erat autem idem Barbatio subagrestis, arrogantisque propositi, ea re multis exosus, quod et dum domesticos protectores sub Gallo regeret Caesare, proditor erat et perfidus, et post eius excessum, nobilioris militiae fastu elatus, in Iulianum itidem Caesarem paria confingebat, crebroque detestantibus bonis, sub Augusti patulis auribus multa garriebat et saeva.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION