라틴어 문장 검색

quod ideo fingitur, quia per naturam nimii est caloris, adeo ut etiam ova quibus supersidet possit coquere, nisi admoveat gagaten lapidem frigidissimum, ut testatur Lucanus feta tepefacta sub alite saxa (6.676). aut quia nec aquila nec laurus dicitur fulminari, ideo Iovis ales aquila, Iovis coronam lauream accepimus, et qui triumphant lauro coronantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3943)
hae arbores in lauri faciem prolixe foliatae pariunt in modum floris inodori porrectos caliculos modice punicantes, quos equidem fragrantes minime rurestri vocabulo vulgus indoctum rosas laureas appellant, quarumque cuncto pecori cibus letalis est Talibus fatis implicitus et iam ipsam salutem recusans sponte illud venenum rosarium sumere gestiebam;
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:6)
palūdāmentum purpuream gerēbat et in capite corōnam lauream.
그는 보라빛의 망토를 입고 머리에는 월계관을 쓰고 있었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Caesaris triumphī35)
togam purpuream gerēbat et in capite corōnam lauream.
그는 보라빛의 토가를 입고, 머리에는 월계관을 쓰고 있었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Idūs Martiae5)
mox Pythia ipsa ā sacerdōte adducta est, veste pūrā indūta rāmumque laurūs manū gerēns.
곧 Pythia가 사제에 의해 인도되어 깨끗한 조끼를 입고 월계수 묶음을 손으로 들고 나왔다. (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Delphōs vīsit24)
Hic ubi saxa jacent disperso infecta cerebro Atque interruptis hiscunt divortia muris, Vexillum intrepidus fixit, cui tempora dudum Budenses palmae, peregrinaque laurus obumbrat.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 3:3)
Sic mirti presunt lauris, oleaster oliuis, Sic saliunca rosis, uilis sic alga iacintis Prefertur germinique lutum uiolisque cicuta;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:2)
Marcescit laurus, mirtus parit, aret oliua, Fit fecunda salix, sterilis pirus, orphana fructu Pomus et in partu contendit uitibus ulmus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:15)
Sic iuueni sub Marte nouo noua laurea cedit:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:7)
O mihi continuo multo sudata labore Pagina, cuius ad hoc minuit detractio famam, Viue, nec antiquos temptes equare poetas, Sed pocius ueterum uestigia semper adorans Subsequere et lauris humiles submitte miricas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 22:1)
Dux ipse nisi confecto praelio non sumit lauream, nec miles arma deponit, nec stipendii mercedem adipiscitur, nisi hoste superato.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:12)
Construximus, inquit, magnifici iudices, ad cortinae similitudinem Delphicae, diris auspiciis, de laureis virgulis infaustam hanc mensulam, quam videtis, et imprecationibus carminum secretorum, choragiisque multis ac diuturnis, ritualiter consecratam, movimus tandem:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 29:1)
ille enim, quantum scio, enumerat uittas mollis et uerbenas pinguis et tura mascula et licia discolora, praeterea laurum fragilem, limum durabilem, ceram liquabilem, nec minus quae iam in opere serio scripsit:
(아풀레이우스, 변명 28:14)
"anethi modicum cum lauri foliis immissum rore fontano datur lavacrum et poculum."
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:13)
"domus tota lauris obsita, taedis lucida constrepebat hymenaeum."
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION