라틴어 문장 검색

"Sic allocuta summas opes domus aureae vocumque servientium populosam familiam demonstrat auribus earum, lavacroque pulcherrimo et inhumanae mensae lautitiis eas opipare reficit, ut illarum prorsus caelestium divitiarum copiis affluentibus satiatae iam praecordiis penitus nutrirent invidiam."
(아풀레이우스, 변신, 5권60)
Mox istam curam sequens aetas abolevit, et lautitiae locupletum maria ipsa Neptunumque clauserunt, ut iam tum avorum memoria circumferretur Marcii Philippi velut urbanissimum, quod erat luxuriosi factum atque dictum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 3:1)
Ferae pecudes, ut capreoli, damacque, nec minus orygum cervorumque genera et aprorum, modo lautitiis ac voluptatibus dominorum serviunt, modo quaestui ac reditibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 1:1)
munditiarum lautitiarumque studiosissimum multi prodiderunt:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 46장 1:2)
item lautitiarum inuidiam, cum et Alexandria capta nihil sibi praeter unum murrinum calicem ex instrumento regio retinuerit et mox uasa aurea assiduissimi usus conflauerit omnia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 1:2)
de quo quidam urbanorum non infacete, siquidem petenti, ut et in se aliquid diceret:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 20장 1:2)
Qui modo scurra aut si quid hac re tritius videbatur, idem infaceto est infacetior rure simul poemata attigit, neque idem unquam aeque est beatus ac poema cum scribit:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 227)
o saeclum insapiens et infacetum!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 434)
Sutorium hoc habetur instrumentum, quod non infacete in adulterii exprobrationem ambiguitate convertit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 6:5)
Sed quod non grave sit nec infacetum, Parvi tibia condyli sonabit.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII10)
C. Canius, eques Romanus, nec infacetus et satis litteratus, cum se Syracusas otiandi, ut ipse dicere solebat, non negotiandi causa contulisset, dictitabat se hortulos aliquos emere velle, quo invitare amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 73:2)
ante meum adventum fama ad te de mea nova lautitia veniet ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 9:8)
nam omnem nostram de re p. curam, cogitationem de dicenda in senatu sententia, commentationem causarum abiecimus, in Epicuri nos, adversari nostri, castra coniecimus, nec tamen ad hanc insolentiam, sed ad illam tuam lautitiam, veterem dico, cum in sumptum habebas ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 20 1:11)
Utcunque ergo lassitudine abiecta cenatoria repetimus et in proximam cellam ducti sumus, in qua tres lecti strati erant et reliquus lautitiarum apparatus splendidissime expositus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 21:3)
Cum has ergo miraremur lautitias, |accurrit Menelaus et Hic est inquit apud quem cubitum ponetis, et quidem iam principium cenae videtis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION