라틴어 문장 검색

"herbae frondesque supersint, quaeque lavent artus quaeque bibantur aquae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권516)
his violare cibos sacraeque adsistere mensae permittunt, et vasa iubent frangenda lavari, cum colocyntha bibit vel cum barbata chelidon.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI182)
egregiam esse aquam ad lavandum, sed ea si bibatur, excutere e radicibus dentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장93)
In ipso quoque convivio, ut vescaris carnibus, quasi invita cogeris, ut vinum bibas, Dei laudabitur creatura, ut laves balneis, sordibus detrahetur;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:10)
et Chrobsi Thracia lacus, ex quo non solum qui biberint, moriuntur, sed etiam qui laverint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장62)
Ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis, fundit Anigros aquas, postquam, nisi vatibus omnis eripienda fides, illic lavere bimembres vulnera, clavigeri quae fecerat Herculis arcus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 25:4)
bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo.
그가 포도주를 마시고 취하여 벌거벗은 채 자기 천막 안에 누워 있었다. (불가타 성경, 창세기, 9장21)
afferatur pauxillum aquae, et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore.
물을 조금 가져오게 하시어 발을 씻으시고, 이 나무 아래에서 쉬십시오. (불가타 성경, 창세기, 18장4)
et dixit: "Obsecro, domini mei, declinate in domum pueri vestri et pernoctate; lavate pedes vestros et mane proficiscemini in viam vestram". Qui dixerunt: "Minime, sed in platea pernoctabimus".
말하였다. “나리들, 부디 제 집으로 드시어 밤을 지내십시오. 발도 씻고 쉬신 뒤에, 내일 아침 일찍 일어나 길을 떠나십시오.” 그러자 그들은 “아니오. 광장에서 밤을 지내겠소.” 하고 대답하였다. (불가타 성경, 창세기, 19장2)
Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa, et ingressa est maior dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia nec quando surrexit.
그날 밤에 그들은 아버지에게 술을 들게 한 다음, 맏딸이 가서 아버지와 함께 누웠다. 그러나 그는 딸이 누웠다 일어난 것을 몰랐다. (불가타 성경, 창세기, 19장33)
Altera quoque die dixit maior ad minorem: "Ecce, dormivi heri cum patre meo; demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et ingressa dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro".
이튿날, 맏딸이 작은딸에게 말하였다. “간밤에는 내가 아버지와 함께 누웠다. 오늘 밤에도 아버지에게 술을 드시게 하자. 그리고 네가 가서 아버지와 함께 누워라. 그렇게 해서 그분에게서 자손을 얻자.” (불가타 성경, 창세기, 19장34)
Dederunt et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia dormivit cum eo; et ne tunc quidem sensit, quando illa concubuerit vel quando surrexerit.
그래서 그날 밤에도 그들은 아버지에게 술을 들게 한 다음, 이번에는 작은딸이 일어나 가서 아버지와 함께 누웠다. 그러나 그는 딸이 누웠다 일어난 것을 몰랐다. (불가타 성경, 창세기, 19장35)
Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere.
그런 다음 하느님께서 하가르의 눈을 열어 주시니, 그가 우물을 보게 되었다. 그는 가서 가죽 부대에 물을 채우고 아이에게 물을 먹였다. (불가타 성경, 창세기, 21장19)
Quae respondit: "Bibe, domine mi". Celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum.
그러자 그가 “나리, 드십시오.” 하면서, 급히 물동이를 내려 손에 받쳐들고서는 그 종에게 물을 마시게 해 주었다. (불가타 성경, 창세기, 24장18)
Postquam ergo biberunt cameli, protulit vir anulum aureum pondo dimidii sicli pro naribus et duas armillas pro manibus eius pondo siclorum decem;
낙타들이 물을 다 마시고 나자, 그 남자는 무게가 반 세켈 나가는 금 코걸이 하나를 그 처녀의 코에 걸어 주고, 무게가 금 열 세켈 나가는 팔찌 두 개를 팔에 끼워 주고는 (불가타 성경, 창세기, 24장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION