라틴어 문장 검색

Ita uti fuerat iussum procurante puero, gallina consuetae lecticulae spreto cubili ante ipsos pedes domini praematurum sed magno prorsus futurum scrupulo prodidit partum:
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:15)
Sed si hic vester huiusmodi vestitus de multo iam usu ignoscibilis est, soleatos tamen vos, populi Romani senatores, per urbis vias ingredi nequaquam decorum est, non hercle vobis minus quam illi tum fuit, cui hoc M. Tullius pro turpi crimine obiectavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 2:3)
Plerique autem ex his qui audierant requirebant cur soleatos dixisset, qui gallicas, non soleas, haberent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 4:1)
ferebatur lecticula parvulus filius velut in funebrem pompam:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장6)
elatus est in lecticula, ut ipse praescripserat, sine ulla pompa funeris, comitantibus omnibus bonis, maxima vulgi frequentia.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 22장 4:1)
a cena in lecticulam se lucubratoriam recipiebat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 78장 1:2)
Colliget et referet laxum de pulvere follem, Et si iam lotus, iam soleatus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXII3)
Tum illum etiam debilem factum rem ad amicos detulisse, quorum de sententia lecticula in curiam esse delatum, cumque senatui somnium enarravisset, pedibus suis salvum domum revertisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 81:11)
tum illum etiam debilem factum rem ad amicos detulisse, quorum de sententia lecticula in curiam esse delatum, cumque senatui somnium enarravisset, pedibus suis salvum domum revertisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 81:11)
tu modo istam imbecillitatem valetudinis tuae sustenta et tuere, ut facis ut nostras villas obire et mecum simul lecticula concursare possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 6:3)
Nec tam pueri nos, quamquam erat operae pretium, ad spectaculum duxerant, quam ipse pater familiae, qui soleatus pila prasina exercebatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:3)
An quisquam tam procul a concipiendis imaginibus rerum abest, ut non, cum illa in Verrem legit, stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore, non solum ipsos intueri videatur et locum et habitum, sed quaedam etiam ex iis, quae dicta non sunt, sibi ipse adstruat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 127:2)
Quantulum fuit lucem expectare denique, ne senatores populi Romani soleatus occideret !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 113:4)
ibi iterum Scipio lecticula in aciem inlatus conflixit, nec dubia victoria fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 540:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION