라틴어 문장 검색

Suspicabatur enim id Christianos egisse, invidia, quod idem templum inviti videbant ambitioso circumdari peristylio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 13장 2:2)
Sed postea libertinorum quoque filiis praetexta concessa est ex causa tali, quam M. Laelius augur refert, qui bello Punico secundo duumviros dicit ex senatus consulto propter multa prodigia libros Sibyllinos adisse et inspectis his nuntiasse in Capitolio supplicandum lectisterniumque ex conlata stirpe faciendum, ita ut libertinae quoque quae longa veste uterentur in eam rem pecuniam subministrarent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 13:1)
et Cornelius Balbus Ἐξηγητικῶν libro octavo decimo ait apud aram Maximam observatum ne lectisternium fiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 16:4)
nam in templo Herculis lectisternium esse non licebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1763)
sacraria ditis sacrarium proprie est locus in templo, in quo sacra reponuntur, sicut donarium est, ubi ponuntur oblata, sicut lectisternia dicuntur, ubi homines in templo sedere consueverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1992)
legaverat eam Claudius Polyaenus Claudio Caesari iussitque in peristylio templum ei fieri, reliqua ex domo locari.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 70 2:2)
deinde paulatim partim spoliata, partim neglecta cum peristylio domus tota collapsa est, ac iam paene nihil ex ea nisi solum superest;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 70 2:4)
Illud tamen parum expressisti, an aedes in peristylio Claudio facta esset.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 712)
haec tamen aliquid spatio suo in extimo deambulacri capite defrudans efficit membrum bene frigidum, ubi publico lectisternio exstructo clientularum sive nutricum loquacissimus chorus receptui canit cum ego meique dormitorium cubiculum petierimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 10:3)
Epulum multiplex et capacissima lectisternia para:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Elaphio suo salutem 1:1)
duumviri sacris faciundis lectisternio tunc primum in urbe Romana facto per dies octo Apollinem Latonamque et Dianam, Herculem Mercurium atque Neptunum tribus quam amplissime apparari poterat stratis lectis placavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 155:1)
eo nihil dignum memoria actum, nisi quod pacis deum exposcendae causa tertio tum post conditam urbem lectisternium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 12:1)
eorumque monitu lectisternium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 278:2)
eodem anno lectisternium Romae, quintum post conditam urbem, iisdem quibus ante placandis habitum est deis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 357:1)
iam primum omnium urbs lustrata est, hostiaeque maiores quibus editum est dis caesae, et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium Iunoni portatum est, et signum aeneum matronae in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Caere, ubi sortes adtenuatae erant, imperatum, et supplicatio Fortunae in Algido;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 665:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION