라틴어 문장 검색

Cum enim Vithicabius rex, Vadomarii filius, specie quidem molliculus et morbosus, sed audax et fortis, ardores in nos saepe succenderet bellicos, opera navabatur impensior, ut qualibet concideret strage.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 3:2)
"Psychen ille meae formae succubam, mei nominis aemulam si vere diligit, nimirum illud incrementum lenam me putavit, cuius monstratu puellam illam cognosceret."
(아풀레이우스, 변신, 5권229)
non ego luxuriem regum moremque secutus quaesivi vultum tabulis ut nuntia formae lena per innumeros iret pictura penates, nec variis dubium thalamis lecturus amorem ardua commisi falsae conubia cerae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:13)
stat tamen atque alias succingit lena ministras dilectumque diu quamvis longaeva lupanar circuit et retinent mores, quod perdidit aetas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:63)
Pedicabo ego vos et irrumabo, Aureli pathice et cinaede Furi, qui me ex versiculis meis putastis, quod sunt molliculi, parum pudicum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 161)
nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est, qui tum denique habent salem ac leporem, si sunt molliculi ac parum pudici et quod pruriat incitare possunt, non dico pueris, sed his pilosis, qui duros nequeunt movere lumbos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 162)
nam si constituit solitoque decentius optat ornari et properat iamque experiatur in hortis aut aput Isiacae potius sacraria lenae, disponit crinem laceratis ipsa capillis nuda umero Psecas infelix nudisque mamillis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI250)
Quae nunc Thessalico lunam deducere rhombo, Quae sciet hos illos vendere lena toros?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXIX6)
Sed tu hoc physice non vides, quam blanda conciliatrix et quasi sui sit lena natura?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 77:7)
Nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est, qui tunc denique habent salem et leporem si sunt molliculi et parum pudici.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 5:2)
Est quaedam - quicumque volet cognoscere lenam, Audiat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 81)
Dum fallax servus, durus pater, inproba lena Vivent et meretrix blanda, Menandros erit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1511)
Huic ego proveni lena comesque deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 132)
Pectora quod rostro cornix fodiebat acuto, Ingenium dominae lena movebat anus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 519)
pro facie multis vox sua lena fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 64:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION