라틴어 문장 검색

Ergo Lentulo Marcelloque consulibus rupta primum coniurationis fides.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 15:1)
Lentulo et Marcello coss.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 3 1:5)
Pompeium uisurus es, non M. Catonem, non Lucullos, non Hortensium, non Lentulum atque Marcellum, non tuos, inquam, consules Hirtium ac Pansam?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 1:12)
s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12A5)
simulque se et honorem suum sequentis anni commendaret, propterea quod insolenter adversarii sui gloriarentur L. Lentulum et C. Marcellum consules creatos qui omnem honorem et dignitatem Caesaris spoliarent, ereptum Ser. Galbae consulatum, cum is multo plus gratia suffragiisque valuisset, quod sibi coniunctus et familiaritate et consuetudine legationis esset.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 51장4)
eodem tempore ex Sicilia litterae Marci Marcelli de postulatis militum qui cum P. Lentulo militabant in senatu recitatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 67:1)
item P. Lentulo qua vetus provincia in Sicilia esset, M. Marcello Syracusae et qua Hieronis regnum fuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 31:1)
nam illa quae recordaris Lentulo et Marcello consulibus acta in aede Apollinis, nec causa eadem est nec simile tempus, praesertim cum Marcellum scribas aliosque discedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 3 2:10)
hi permissu Lentuli primores equitum centurionumque et robora ex legionibus peditum legatos in hiberna ad M. Marcellum miserunt, e quibus unus potestate dicendi facta:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 69:1)
M. Marcellus Aesernini pater non ille quidem in patronis, sed et in promptis tamen et non inexercitatis ad dicendum fuit, ut filius eius P. Lentulus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 1:5)
Dum spolias servos, dum diripis omnia eorum, Conpede servitij, Lentule, solvis eum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 109:1)
cui praesidebat Ursicini successor Marcellus, et ipse Ursicinus, ad usque expeditionis finem agere praeceptus eisdem in locis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 8:2)
Et (quod indignitati rerum est assignandum) periclitanti Caesari distulit suppetias ferre Marcellus, magister equitum agens in stationibus proximis, cum etiam si civitas absque principe vexaretur, opposita multitudine malis obsidionalibus expediri deberet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 4장 3:1)
Iulianus Caesar a praeposito cubiculi sui Eutherio apud imperatorem defenditur adversus Marcellum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장1)
Eisdem diebus, allapso rumore Constantius doctus, obsesso apud Senonas Caesari auxilium non tulisse Marcellum, eum sacramento solutum abire iussit in larem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION